by Sara on Merc 26 Mai, 2004 17.59
Sara omnibus salutem d.
Sensus vestros de aliqua re cognoscere velim. Omnes quae a me notae sunt linguae viventes duo pronomina singularia habent, ex. gratia tu/vous, tu/vos, tú/usted, thou/you, du/Sie, du/De et c., e quibus primum familiaritatem, secundum respectum sive dissimilitudinem status exprimit. Olim, lingua Latina adhuc vivente, pronominibus Latinis tu vosque similiter utabantur locutores, subtilitas absens a lingua facticia, ressurecta a morte, qua loquimur.
Lingua Anglica, quae mea lingua materna est, unum servavit, id est "you", pronomen primo plurale aut officiale. Nunc "thou" Deo reservatur (notate incipium orationis dominicae : "Our Father, who art in Heaven, holy be Thy name. Thy kingdom come, Thy will be done..."), usus etiam priscus, versionem Latinam imitans.
Non affirmo conservationem modo unius pronominis Latini malam esse. Aequalitas inter locutores simplicior faciliorque est, et melius uti lingua classica, pura, et sine multis barbarismis. Aliquotiens vero duo gradus familiaritatis Latine desidero (praesertim Anglice). Nonne vos?
In fine, ecce duo exempla curiosa usus mediaevalis pronominis "vos" :
Abbas Lupus Ebroino episcopo, Gallia, saeculo IX
"Carissimo Ebroino L[upus] perpetuam salutem. (...) Tantum postulo ut in omnibus ita mihi adesse dignemini, sicut me confidere illis etiam litteris cognoscetis. Misi vobis eburneum pectinem, quem quaeso ut in vestro retineatis usu, quo inter pectendum artior vobis mei memoria imprimatur. Bene vos valere cupio."
Scholaris patri suo, saeculo XI
"Dilecto domino ac patri suo B. de H. Hildesheimensis ecclesie scolaris filialis devotionis obsequium. (...) Talis autem circa me hactenus apparuit vestrae paternitatis diligentia, ut nec de posteris aliqua in parte vos incusare valeam et de futuris certiorem habeam fiduciam, quam ad presens experiri illa me cogit necessitas, que verum declarabit vestre paternitatis affectum. (...)"
[Deinde a patre scholaris pecuniam petivit. Mores scholarium meliores numquam factae sunt.]
Valete, sodales !
a.d. VII Kal. Iun.