M. Favonius sodalibus s.d.p.
Nuntio, in quo Gastón etymon vocabuli
sclopeti luculenter nobis explicat, hoc addere velim:
A. Persius Flaccus in satura V (v. 13):
„
nec stloppo tumidas intendis rumpere buccas“.
Persius
stloppo metaphorice dicit de pueris, qui per ludum buccas maiore nisu inflatas subito aperiunt, ut totus simul flatus cum strepitu evolet. Apparet onomatopoeiam esse.
Quod vero ad verbum
sclopetandi attinet, in Vocabulario Linguae Italicae (ed. N. Zingarelli) reperitur verbum Italicum
scoppietare/schioppetare, id est scloppos facere parvos et frequentes vel resonare.
Valete. VIII K. Iun. Crefeldiæ.
