Epistularum consuetudinem quaero.

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De probationum difficultate

Emitteby Michel Egidius Valentinus on Sat 24 Apr, 2004 17.46

Michel Egidius Valentinus Bricio,

Si vales, bene est, ego valeo, care amice.

Illud maereo quod maturius paulo tuis litteris non respondi et praecipue computario tuo problemata sunt. Praetera haud facilissima probationis lemmata esse existimo. Tamen spero bene de aliquo et puto talia lemmata te paravisse. Maxime enim oportet id quod fieri possit.

Cura ut valeas. Vale

Massilia a.d. VII. Kal. Maias MMIV
Bene vale, carissime amice...
Michel Egidius Valentinus
 
Nuntii: 15
Nomen dedit: Sat 17 Apr, 2004 17.19
Location: Gallia Narbonnensis

Emitteby Bricius on Sol 02 Mai, 2004 17.29

Bricius omnibus, saluete!

Valeo sed mihi sunt multes labores. Spero ut ualeant.
Etiam mihi sunt problemata cum computario... :cry:
Legi librum a lingua latina ad linguas romanas modernas (du latin aux langues romanes, nathan universit
Lingua quaedam nondum mortua est si adhuc sunt homines qui ea loqui possunt et volunt.
Bricius
 
Nuntii: 19
Nomen dedit: Lun 12 Apr, 2004 14.51
Location: Gallia

Emitteby Bricius on Merc 05 Mai, 2004 21.10

Problema meum de computario terminauit !!! :lol:
Lingua quaedam nondum mortua est si adhuc sunt homines qui ea loqui possunt et volunt.
Bricius
 
Nuntii: 19
Nomen dedit: Lun 12 Apr, 2004 14.51
Location: Gallia

Gallico sodali

Emitteby Herimannus on Iov 06 Mai, 2004 0.28

Herimannus Bricio sal. p. d.

Gratulor tibi, quod computatrum tuum rursus bene operat, et spero te posthac saepius colloquiis nostris participem fore. Ego Italicus sum, ut supra dixi: num Italiam aliquando visisti? Quid de Italis censes? Colloqui abhinc incipere possumus, nescio quo prosequentes.

Vale!

Novocomi, pridie Nonas Maias MMIV.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

pulchra Italia

Emitteby Bricius on Ven 07 Mai, 2004 22.29

Bricius Herimanno salue.

Semel cum quindecim annorum essem Romam tramine (tramen, gen traminis: train) iui. pulcherissimam urbem esse arbitror. commotus sum cum ita incunabulam populi latini nostri uidi. in Italia septemtrionalis nunquam iui. forte die quodam illuc ibo. Estne ibi tam pulchrum quam Romam ? estne uerum ut Italici septemtrionalis quidam non iam cum Italicis austri uiuere in eadem re publica uelint ? uae esset. uale amice !
Last edited by Bricius on Sat 08 Mai, 2004 11.00, edited 1 time in total.
Lingua quaedam nondum mortua est si adhuc sunt homines qui ea loqui possunt et volunt.
Bricius
 
Nuntii: 19
Nomen dedit: Lun 12 Apr, 2004 14.51
Location: Gallia

Emitteby Michel Egidius Valentinus on Ven 07 Mai, 2004 22.50

Michel Egidius Valentinus omnibus latinae linguae amantibus,

Salvete.
Ego non potui paucis per diebus quia mihi laborandum erat. At iucunde audivi Bricio computario corruptum non iam esse. Non autem legi hunc librum de linguis romanis sed certe per proxima aestate id facero.

Opto vobis bonam noctem! Mox veniam colloquere.

Curate ut valeatis!

Massilia, ante diem nonum Idus Maias.
Bene vale, carissime amice...
Michel Egidius Valentinus
 
Nuntii: 15
Nomen dedit: Sat 17 Apr, 2004 17.19
Location: Gallia Narbonnensis

qui legi

Emitteby Bricius on Merc 12 Mai, 2004 20.21

Bricius Micheli salue,

Legi duos primos libros commentariorum de bello gallico a Caesare. optime est ad intelligentiam historiae regionis nostrarum. nunc incipio amores ab Ouido. quos libros latine legisti ?

Vale amice.
Lingua quaedam nondum mortua est si adhuc sunt homines qui ea loqui possunt et volunt.
Bricius
 
Nuntii: 19
Nomen dedit: Lun 12 Apr, 2004 14.51
Location: Gallia

Emitteby Michel Egidius Valentinus on Merc 12 Mai, 2004 22.09

Michel Egidius Valentinus Bricio,

Si vales, bene est; ego valeo.
Legisti enim duos primos commentariorum de bello gallico et coepisti Amores, tibi iure gratulor. Caesar autem nos certiores historiae geographiaeque Galliae facit. Cuius latine execerpta solum et in gallica lingua translationem legi. Tamen hoc semestre spatium latine (gallica translatione enim adiuvatus) Ciceronis Oratio "pro Archia poeta" et Senecae tragoediae "Thystes" magnam partem legi. Quod semestre prius spatium Cornelii Nepotis "Hannibalis Vitam" et decimum librum Apuleii "Metamorphoses" legi. Priore autem anno latine et in primo libro "ab urbe condita" Titi Livii tuscorum regium trium vitas et Pseudo-Senecae "Octaviam" et Vergilii "Aenidis" librum primum et ab Ovido "epistulas ex Ponto" legi. Quorum omnium librorum ut, "Vitam Hannibalis", quae facile legaritur, et Titi Livii primum librum legas, vehementer suadeo.

Tibi opto bonam vesperam. Vale, amice.

Massilia, a. d. IV Idus Maias MMIV.
Bene vale, carissime amice...
Michel Egidius Valentinus
 
Nuntii: 15
Nomen dedit: Sat 17 Apr, 2004 17.19
Location: Gallia Narbonnensis

De Italia septemtrionali

Emitteby Herimannus on Ven 14 Mai, 2004 0.31

Herimannus Bricio sal. p. d.

Tibi debeo responsum, Brici, a Nonis Maiis. Me piget te numquam Italiam septemtrionalem visisse: multas pulchras urbes lacus montes ibi invenires. Sed eam aequare non ausim splendidis et historiae divitibus Italicis urbibus: Roma, Venetiae, Florentia, Neapolis et Panormus (quarum ultimam numquam vidi) fascinatione singulari advenam captant, nec earum memoria ex animo evanescere potest. Magna pars tamen eius regionis Italiae, ubi vitam traduco, propinqua patriae tuae est: ergo, aude!
De nordico foedere, quod foedum potius appellem, tibi dicam id iam fere usque a tribus lustris vana loqui de societate padana, de divisione Italiae, de praestantia nordicarum gentium, de Romanis latronibus: censeo eos graviter profligatum iri imminentibus Europeis comitiis.
Vale!

Novocomi, pridie Idus Maias.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

electiones europeanae

Emitteby Bricius on Merc 19 Mai, 2004 16.59

Bricius Micheli Herimannoque, saluete.

Proxime mense de electionibus europeaneis scissebimus. quae arbitramini de Europa ? ego uero, arbitror ut federationem europeanam aedificare oportat. scio tamen quod difficilissimum erit, sed quod fieri potest. est aedificatio tarda, sed constans. nobis opus est rem publicam consistuere. creditisne me insanus esse aut quod die quodam fieri poterit ?

Quidquid est, ualete ambo !
Lingua quaedam nondum mortua est si adhuc sunt homines qui ea loqui possunt et volunt.
Bricius
 
Nuntii: 19
Nomen dedit: Lun 12 Apr, 2004 14.51
Location: Gallia

de electionibus europeanis

Emitteby Michel Egidius Valentinus on Lun 24 Mai, 2004 15.27

Michel Egidius Valentinus Bricio,
salue care amice, non potui antea respondere nam paro finis anni probationes meas.
Europeam enim aedificari potere puto. Quamquam id difficile erit, faciendum est. Si volemus et Unitos Status et Chinam et Iapan aemulari Europea robusta et iuncta esse debeat. Sumus, ut puto, in bona via sed nobis longum iter percurrerendum est.
Vale.
Bene vale, carissime amice...
Michel Egidius Valentinus
 
Nuntii: 15
Nomen dedit: Sat 17 Apr, 2004 17.19
Location: Gallia Narbonnensis

De Europa

Emitteby Herimannus on Mart 25 Mai, 2004 0.54

Herimannus amicis, qui de Europa disserere cupiunt salutem dicit

Sine dubio suffragia Europea quae in mense Iunio habenda sunt magni momenti censeo, et aedificationem Europae politicae, cui multi viri honesti et prudentes a secundo universo bello se dediderunt.
Sed fines ponendi sunt gloriae novae Europae, ne forte superbia ad peiora nos omnes inducat:
primum, Europa non modo culturae, doctrinae, artis et religionis origo fuit, sed etiam violentiae, rapinae ceterarum terrarum et longinquorum populorum, ferorum bellorum et caedium: huius rei memoriam vividam servemus, ne ceteros levi animo iudicemus, ne culparum obliviscamur, ne delicta a visceribus nostris resurgant;
secundum: populi qui in maxima inopia versantur in capite consiliorum et cogitationum nostrarum semper manere debent, sic ut ipsi nos ut ditiores propinquos respiciant, quorum auxilium ad libertatem et meliorem vitam conquirendam comitari queat;
tertium: etiam in patriis nostris dominatio argentariorum sufficit, ad necessitates plerorumque civium, quorum vita in dies difficilior facta est, gubernatorum et politicorum mentes convertantur.
Haec consilia - spero - in creando senatu Europeo praevalebunt, non sententiae eorum, qui mercaturam et argenti cursum solam fontem libertatis censent (liberistae).

Valete sodales.

Novocomi, a. d. VIII Kal. Iunias

P. S. Estne "European Parliament" convertendum in "Europeus senatus"? Verbumne aptius vobis subvenit?
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

electiones europeae (sequitur)

Emitteby Bricius on Iov 27 Mai, 2004 16.23

Saluete sodales, spero uos ualeti iri, ego ualeo.

In mea regio quattuordecim sunt libelli suffragii de electionibus europeis ad quattuodecim electos. Arbitror quod ridiculum est. Multi enim sunt ex istis libellis qui de Europa non curant. Unus curat de Palestina, unus de lingua esperantina, unus de tributis, et plures alii de nihilo. Quomodo agitur in vostris regionibus ? Estne simila confusio ?

Valete ambo !
Last edited by Bricius on Sol 30 Mai, 2004 16.45, edited 1 time in total.
Lingua quaedam nondum mortua est si adhuc sunt homines qui ea loqui possunt et volunt.
Bricius
 
Nuntii: 19
Nomen dedit: Lun 12 Apr, 2004 14.51
Location: Gallia

De eligendis senatoribus Europeis

Emitteby Herimannus on Ven 28 Mai, 2004 0.31

Herimannus Bricio sal.

In Italia nostra suffragia Europea causa non sunt, ut de Europa de eurone de mundi futuris rebus disseratur: pergunt homines politici de miseris rebus Italicis colloqui, nec cives magni momenti haec omnia faciunt. Haec spes multorum (et mei): partes illas quae Italiam regunt severe castigari, quod populus pessima patitur, praesertim de rebus oeconomicis.
Quid largior Europa significet, quid confoederatio renovata perficere possit, ut potentia sine ullo freno Nationum Unitarum Americae quoquo modo moderetur, plerisque ignotum.

Valete!

Novocomi, a. d. V Kal. Iunias.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Bricius on Sol 06 Iun, 2004 22.34

Bricius duobus amicis Herimanno Michelique.

Spero ut ualetis, ego ualeo. date ueniam, mihi erat multus labor, itaque ante respondere non potui. subeui examinum scholae studiarum rerum publicarum Lutetiae. quaestiones erant:

philosophia / cultus: Quid est habere sensum calliditatis ? (gallice: Qu'est-ce qu'avoir le sens de la diplomatie ?)
sociologia: Num existit cultus adulescentiae ? (anglice: Is there a culture of youth?)
historia: Motus uitae societatis cultique in Gallia a MCMXVIII. (anglice: evolution of social and cultural life in France since 1918)
lingua anglica: Credisne ut tributum indicere alimenta nimis pingua sit explicatio optabilis ac efficacitas ad soluendum quaestionem obesitatis ? (anglice: Do you think that taxing junk food would be a desirable and efficient solution to solve the problem of obesity?)

Effectus examini scholae studiarum rerum publicarum Lille accepi. in subsdidiarorum libello sum. tunc nunc expecto ac spero. proximus examinus quinta decima die iunii mensis est, Burdigalae (Bordeaux). de hoc oratote pro mihi quaeso.

Valete carissimi !
Lingua quaedam nondum mortua est si adhuc sunt homines qui ea loqui possunt et volunt.
Bricius
 
Nuntii: 19
Nomen dedit: Lun 12 Apr, 2004 14.51
Location: Gallia

PreviousNext

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron