papyri Oxyrynchi

Colloquia de antiquitate

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

papyri Oxyrynchi

Emitteby Plinius tertius on Sat 07 Mai, 2005 19.29

Plinius omnibus amantibus antiquitatum maxumam salutem dicere


Amici, nunc est bibendum, nunc pede libero pulsanda terra!
Quaeretisne quare litteras meas illa sententia, quae apud Horatium reperiare, incipiam?
Habeo enim quod laetus sim. Nuper nuntium accepi in quo scriptum est compluris Papyros Oxyrynchos solvi posse artis computralium gratia. Mea latinitas minor est quam ut vobis nuntium in lingua latina transferar. Hoc tantum scribere utens verbis rectis possum:

Numerus papyri quadringenta milia (utinam numerum recte scripserim…) vel 400.000 est, quorum circiter quadringinta vel 40.000 valorem nobis verum habent. Quamvis maxumam partem litterae graecae sint, tamen scripta Livii – nisi fallor, magna pars librorum “Ab Urbe Conditaâ€
Plinius tertius
 
Nuntii: 1
Nomen dedit: Sat 07 Mai, 2005 19.23
Location: Belgica

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sat 07 Mai, 2005 19.45

Mercurius Plinio s. d.

Et ipse de ea re in interrete legebam, ac, si bene memini, fragmenta tragoediae Sophoclis, quae disperdita esse prius credebatur, ab archeologis iam inventa. Quod autem ad opus Livianum attinet, nihil de eo audivi. Si quid novi de eo ad te pervenerit, scribe. Vale. Pestini, Nonis Maiis.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Sat 07 Mai, 2005 22.11

M. Favonius sodalibus, imprimis Mercurio Hungarico Plinioque Tertio s.
"Papyri Oxyrhynchi..."! :roll: Neminem nostrum esse arbitror, quin his verbis maximam in exspectationem adducatur. Sed moderati atque considerati simus oportet. Equidem, quod ad Titum Livium attinet, nihil aliud novi nisi hoc: Opus ingens Livianum in epitomen coactum esse constat. Cuius epitomes fragmenta in illis papyris inventa esse scripsit Ernestus Kornemann in commentario, cui titulus „Die neue Livius-Epitome aus Oxyrhynchus. Text und Untersuchung (Klio-Beiheft 2), Leipzig 1904“. Utcumque se habet res: Si Livii „Ab urbe condita“ librorum ipsorum fragmenta arte illa computatrali investigata erunt, philologi, ubicumque erunt terrarum, ingenti complebuntur gaudio.
Valete. Nonis Maiis. Ad Cornicum Campum.
:D
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 26 Mai, 2005 0.16

Mercurius sodalibus s. d.

Hodie nova quaedam de illis papyris in interrete legebam. A nuntio enim quodam didici in ephemeride celeberrima Britannica "Independens" nominata versus nonnullos de tragoedia Sophoclis "Epigonoi" inscripta iam publicatos esse: sed, quod mireris, illos versus nonnisi Anglice in ephemeride legi posse, nec quidquam apparatus eis additum. O temeritas ambitioque diurnariorum! Non multum eorum refert, utrum verum sit an non, quod scripserunt: nonnisi ut animi legentium excitentur, interest. Valete. Budapestini, d. VII. Kal. Iun.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior


Return to Antiquitas Romana

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron