Placet mihi multum, quam ad me dedisti, epistula, in qua sententiam abs te electam luculente explicasti. Imprimis autem gaudeo, quod nos philologos leones putandos esse censes
Nunc autem ad sententiam meam: Lege quaeso Hor. epist. lib. I 12, 19: „rerum concordia discors“. Equidem Empedoclem secutus cum omnium rerum naturam, tum maxime hominum societatem duobus contrariis inter se viribus, amore et odio, sustentari arbitror. Quid enim aliud est harmonia quam concordia discors sive discordia concors, ut Manilus ait in Astronomicorum libro primo (142sqq.)?
Vale.
XVI K. Ian.
In municipio, cui nomen Germanicum est Krefeld (<Kr
