Quid hoc sibi velit?? Non intelligo!

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Marcus Favonius on Ven 17 Dec, 2004 21.01

Marcus Mercurio leoni Hungarico s.d.p.
Placet mihi multum, quam ad me dedisti, epistula, in qua sententiam abs te electam luculente explicasti. Imprimis autem gaudeo, quod nos philologos leones putandos esse censes :lol: . Cum vero linguam Latinam „fortitudine leonida“ a nobis defensari legerem, aliquantulum me stupuisse confiteor: „leonida“? Num de Leonida Lacedaemoniorum duce cogitasti (lapsus qui vocatur Freudianus :?: )? „Dic, hospes, Spartae...“ (Cic. Tusc. 1, 101). Si ita esset, nos philologos quasi in statione fortiter manentes honeste quidem occubituros, sed linguam nostram funditus interituram fuisse puto. Quod di prohibeant! Quid ergo? Nonne re vera vocabulum „leonina“ ante oculos tibi obversabatur? Sed haec hactenus.
Nunc autem ad sententiam meam: Lege quaeso Hor. epist. lib. I 12, 19: „rerum concordia discors“. Equidem Empedoclem secutus cum omnium rerum naturam, tum maxime hominum societatem duobus contrariis inter se viribus, amore et odio, sustentari arbitror. Quid enim aliud est harmonia quam concordia discors sive discordia concors, ut Manilus ait in Astronomicorum libro primo (142sqq.)?
Vale.
XVI K. Ian.
In municipio, cui nomen Germanicum est Krefeld (<Kr
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Spartacus on Ven 17 Dec, 2004 21.42

Spartacus Mercurio et Gastoni et Favonio et Iulia omnibus ceteris sodalibus sal.

Labore admodum imbutus, controversiae de sententia sacerdotis Lusitani, cui nomen Pereira est, participem esse non potui. Quae cum ita sint, restat solum ut me lamentis dedam !

Liceat mihi tantummodo vobis plaudire, quoniam hoc loco palam factum est quod potestis - mirabile dictu - verba quamvis Lusitana in Latinam vertere, sine ista re periti esse.

O potestatem et beatam et ingentem linguae Latinae !

Valete.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

De vocabulo avatar

Emitteby Marcus Favonius on Ven 17 Dec, 2004 22.26

M. Favonius sodalibus, imprimis Iuliae sal.
Avatar vocabulum sanscritum est, quo hanc rem significari puto: Dea sive deus benevolentia misericordiaque adductus de caeli sublimitate in terram descendit, ut aliquamdiu inter homines versetur. Ut exemplo utar: Vishnu deus de caelo descendit et Crishna factus est. Crishna ergo avatar est Vishnu dei (cf. Bhavagad-Gita).
Nostris autem temporibus vocabulo „avatar“ significari videtur imago electronica sive digitalis, quae hominis veri vice fungitur.
Valete.
XVI K. Ian.
:)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Gastón on Sat 18 Dec, 2004 17.54

Gastón sodalibus sal.

Propter Nationum Unitarum de Mutatione Coeli Conferentiam Bonaeropoli, tempus mihi fugit. Ignoscite mihi, quaeso, si bene vobis respondere non potero.

Verbum "Comte" Francogallicum mihi in errorem inducit :oops: . Sed iam veram etymologiam perspicio: comes - comitem - comte - conde :)

"Avatar" verbum quoque Hispanum est synonimum vicissitudinis (Hispane vicisitud). Saepissime hoc verbo utimur.

Los diez avatares de Vishnú = Las diez vicisitudes de Vishnú = Decem vicissitudines Vishnu dei.

Gratias vobis et valeatis
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres

Emitteby Regiomontanus on Sat 18 Dec, 2004 23.43

Regiomontanus M. Hungarico, Gastonio, M. Favonio ceterisque sodalibus s.d.p.

Absque vado fluvius, nec stat sine pellice proles.

“Não/há/ri/o/sem/vau,
Nem/ge/ra/ção/sem/mau”

“Em/lon/ga/ge/ra/ção
Há/con/de^e/há/la/drão.

Quod ad haec pristina adagia Lusitana attinet, primo velim vos admonere de vero duarum illorum vocum vi. Vox “geração” in utrique adagio tantummodo vim ‘stirpis’ vel ‘progeniei’ vel ‘prolis’ habere potest, nam tacite in ea sensus seriei continetur, aquae fluminis cuiusdam profluentis instar, sicut Marcus bene animadvertit. Vis ‘saeculi’, id est ‘multitudinis hominum in eadem fere aetate viventium’, neutri illorum bene quadrat. Dein de voce “mau” haec expedit dicere: 1) ea vox, quae est adiectivus, cum nomine Latino ‘malum, -i' (Lus. “mal”) profecto non potest congruere, sed congruit cum adiectivo ‘malus’; 2) adiectivus Lusitanus iste hic vim nominis habet, scilicet ‘mali hominis’ vel ‘corrupti hominis’ vel simpliciter ‘pellicis’.

His dictis verbis, si iam ante vocem ‘pellex’ novissem, prius adagium ipsis verbis in Latinum sic traderem: ‘Non est fluvius sine vado, neque progenies sine pellice’. Sed fateor hanc conversionem nimiam malam ac sine ulla venustate esse. Altera ex parte optimam in Latinum conversionem huius Lusitani adagii ipsam sententiam, quam M. Hungaricus proposuit, esse reor. Alterum adagium sic ipsis quoque verbis traderem: ‘In longa progenie et comes et latro est’. Haec adagia in Brasilia sunt ignota, id est in ore populi non est.

Perpendite, sodales, ut adagia Lusitana versificata sunt: omnes versus eundem numerum syllabarum habent, ac in eundem sonum unicuique adagio exeunt: “au – au”, “ão – ão”. Quis Latinum sciverit eos pronuntiare facile discet.

Valete.
Regiomontanus
 
Nuntii: 50
Nomen dedit: Sat 20 Mart, 2004 20.52
Location: Brasilia

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sol 19 Dec, 2004 1.47

Mercurius Marco Regiomontanoque s. d.

Mi Marce, recte me monuisti vitii a me facti. Erronee enim "leonida" pro "leonina" scripsi: non minime autem placuit mihi, quod de menda ea scripseras. :lol: Apud nos Hungaros sententia huic rei satis congrua versatur (quae nescio an etiam aliis gentibus nota sit): "In singulis malis [sc. rebus] aliquid boni reperiri potest"; vitio enim a me commisso ad facetias scribendas concitatus es. Si vero in parabola illa nos philologi sumus Lacedaemoni, Persae autem quasi cultura moderna aut quae vocatur globalisatio, quis erit Ephialtes ille, qui semitam Persis demonstravit, per quam illi Lacedaemonos a tergo adoriri possent? :?: :D

Regiomontane, gratias pro tuis litteris. Nescio vero, utrum illa Lusitana sententia prius orta sit, quae posea in Latinum conversa (quod veri similius esse censuerim), an Latina ista originalis habenda? Maxime ceterum differre inter Latinam "pellicem" ac Lusitanum "malum" putaverim; cuiu rei causa mihi non satis liquet.

Valete. Transaquinci, d. XIV. Kal. Ian.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Iulia on Sol 19 Dec, 2004 23.37

Iulia Marco Mercurio ceterisque sodalibus s.p.d.

Gratias vobis ago, amici, pro explicationem verbi "avatar". :D

De leonibus tuis, mi Mercuri, statim in mentem mihi venit illa Aesopi fabula, ubi leaena ab animalibus de filiorum numero certantibus quaesita respondit: "unum solum filium paro, sed est leo". Sane unus leo multo plus valet multis leporibus!!!! :D Confer etiam Friderici Schiller verba in dramate suo "Guilielmus Tell" nuncupato: "Fortis plurimum potest solus". ("Der Starke ist am m
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

De nomine 'pellice' et Lusitano adiectivo "mau"

Emitteby Regiomontanus on Lun 20 Dec, 2004 3.05

Regiomontanus Mercurio Hungarico s.d.p.

Gratias tibi ago plurimas pro novissimis tuis litteris, ubi mecum de themate supra posito collocutus es.

In indice verborum Latino-Lusitano meo, qui exeunte XIXº saeculo in urbe Iulia Felicitate primum edito est, hae notiones sub voce ‘pellex, icis (f.)’ leguntur: “concubina (f.), amásia (f), barregã (f.)” < latine ‘concubina’>; “amante (f.)” <lat. ‘concubina viri qui uxorem habet’>; “rival (f.)” <lat. ‘aemula’>; “homem prostituído (M!)” <lat. ‘homo prostitutus!’>. Sic omnes praeter unam notiones et latine et lusitane femininio generi pertinent. Solum ergo ultima notio omnium cum adiectivo Lusitano illo masculino “mau” cohaerere potest, unde conversionem illam meam ubi voce ‘pellice’ usus sum, quae vox ceterum in sententia Latina, qualem nobis proposuisti, ostenditur. Dic, quaeso, si tibi nunc res liqueat.

Quam optime vale.
Regiomontanus
 
Nuntii: 50
Nomen dedit: Sat 20 Mart, 2004 20.52
Location: Brasilia

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 20 Dec, 2004 18.08

Mercurius Iuliae, Regiomontano ac omnibus ceteris sodalibus s. d.

Mea Iulia, rectissime de fabula illa Aesopica mentionem fecisti, quae simillima sententiae meae esse videtur, immo hanc ab illa esse ortam verisimile est. Ecce morbus philologorum! Semper id de textibus scrutamur, unde ii sint orti, transsumpti, transscripti, sublati... :lol:

Mi Regiomontane, nec nunc mihi liquet, quomodo sive qua ratione sententia Latina Lusitanaque inter se cohaereant. :( Sed non despero. Vale. Transaquinci, in campo Pestiensi, d. XIII. Kal. Ian.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

De Gmagistro...

Emitteby Marcus Favonius on Lun 20 Dec, 2004 22.20

Marcus Mercurio suo s.d.p.
Cum „forum.origo.hu“ lustrarem, aliquid mihi accidit inopinatum: litteras inveni, quas Gmagister :lol: a. d. XVII K. Ian. ad „gloriosum equitem“ dederat, ut eum de proverbio nostro Lusitano certiorem faceret. Quibus litteris non sine magno labore inspectis „philologi Germani“ investigavi verba, quibus proverbium Lusitanum Latine „
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 20 Dec, 2004 23.05

Mercurius Marco suo s. d.

Qua de causa, mi Marce, forum illud Hungaricum investigabas? :lol: Nonne gugulando illuc pervenisti, cum sententiam illam Latino-Lusitanam in interrete quaereres? Ceterum vere in illo foro, cui titulus "adiuvate quaeso Latinistae!" est, sub nomine illo versari soleo. Quod ad Haesitabundum pertinet, ipse fuit, qui de significatione illius sententiae nos ceteros interrogavit; verbis vero tuis, quae in Hungaricum converteram, perlectis maximas ille tibi et mihi gratias egit. :D Vale. Transaquinci, d. XIII. Kal. Ian.

PS: addendum est adverbium Latinum "diserte" Hungarice non vocabulo "
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Mart 21 Dec, 2004 18.18

Marcus Mercurio suo s.
Iam pridem novi quidem interretiale forum vestrum, cui nomen „forum.origo.hu“, sed, cum "tantae sit molis sermonem discere vestrum", perraro eo venio :cry: . Quaero vero ex te, mi amice, cur neque Haesitabundus neque Eques neque ... neque ... adhuc in nostra venerint colloquia. Nolite haesitare, leones Hungarici!
Vale.
XII K. Ian.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Merc 22 Dec, 2004 10.37

Mercurius Marco suo s. d.

Quaeris, amice, quam ob rem visitatores illius fori Hungarici colloquia Latina evitent. Quia illi non philologi sunt, solummodo linguae Latinae "amatores", qui aut olim Latine docebantur, aut nunc in scholis docentur; ita fit, ut haud quisquam eorum reperiri possit, qui in hac arena nostra consisteret. Quae etsi ita sint, iuvat cum eis (quamvis Hungarice) colloqui de sententiis Latinis aliisque rebus; philologorum porro est homines linguae culturaeque Romanae conciliare, ac si quis auxilium petiverit, eum benevole iuvare. A "plebe" enim haud nobis recedendum, immo lingua Latina inter eos diligenter propaganda. Sed cum et tu magister es, non dubito quin verba mea intellexeris. Ceterum nescio an et in foris Germanicis huiusmodi colloquia ad linguam Latinam pertinentia inveniantur. Vale. Aquinci Pannoniae Inferioris, d. XI. Kal. Ian.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Merc 22 Dec, 2004 16.35

Marcus Mercurio suo sal.
Equidem maxima ex parte tibi assentior, sed colloquia nostra non solum philologis, sed etiam omnibus linguae Latinae patere puto amatoribus, dummodo ad Latine scribendum parati sint. Ad quod adhortandos eos esse censeo.
Ceterum ita est, mi Mercuri: „et in foris Germanicis ... colloquia ad linguam Latinam pertinentia“ reperiuntur. Hanc tibi praebeo inscriptionem interretialem:
http://www.radiobremen.de/nachrichten/latein/forum/index.php3
Invenies ibi „Forum epistularum lectorum auscultatorumque“. Cum multo melius Germanice tu scias quam ego Hungarice, his quoque te colloquiis delectatum iri spero.
Vale. XI K. Ian. Crefeldiae.
:)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Merc 22 Dec, 2004 21.46

Iulia Marco sal.

Marce, omnium sane linguarum videris peritum esse! Dic mihi, estne aliqua lingua, quam non intellegas??? Germanice, Latine, Graece, Hebraice, Anglice, Italice, Lusitane, Russice, Hungarice, suspicor etiam Francogallice ac Hispanice... Vae me, tam multa mihi sunt discenda!!! Non solum omnes fere sodales comprehendunt linguam nostram, sed etiam tu omnium sodalium intellegis sermones!

Vale.
Gottingae, a. d. XI. Kal. Ian.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

PreviousNext

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron