Facete dicta aut facta

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Marcus Favonius on Ven 03 Dec, 2004 19.57

M. Favonius sodalibus s.
Non solum mathematici, sed etiam philologi nonnumquam tam mirum in modum se gerunt, ut risum nobis moveant:
Vir quidam, quotiescumque vocabulum Germanicum „angenommen“ (id est „acceptum“) ante oculos habebat, „Agamemnon“ legebat; tantopere studiis se dederat Homericis (Georgius Christophorus Lichtenberg, aphor. II 84).
Valete.
III Non. Dec.
:lol:
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Pistos on Ven 03 Dec, 2004 23.30

Pistos sodalibus s.d.p.

Theodor Mommsen, vir clarissmus atque doctissimus, cum puellam quandam septem annos natam videret, fertur eam, quae esset, interrogavisse, percepisse auribus suam esse filiam.

Valete!
Non aliubi sis oportet, sed alius.
Pistos
 
Nuntii: 64
Nomen dedit: Ven 26 Mart, 2004 22.06
Location: Saxonia inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 06 Dec, 2004 19.51

Mercurius omnibus s. d.

Etiam ego de philologo quodam Hungarico anecdotam haud insalsam novi. Qui philologus, nomine Gabriel Devecseri, cum Iliaden in Hungaricum converteret, ita hexametris componendis erat assuetus, ut etiam in taberna carnaria in hexametro a lanione carnem petiverit:

"K
Last edited by Mercurius Hungaricus on Mart 07 Dec, 2004 1.57, edited 1 time in total.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Lun 06 Dec, 2004 21.58

M. Favonius sodalibus, imprimis Mercurio Hungarico sal.

Epistolium tuum, mi Mercuri, tantam mihi attulit voluptatem, ut hexametrum Hungaricum duobus modis in Latinum converterem:

(1) Da mihi bradonis, botuli quoque grammata centum!

(2) Porrige bradonis, lanio, mihi grammata centum!
Adde etiam nitidi, sis, totidem botuli!

Utinam ne taedeat vos nugarum mearum.
Valete.
VIII Id. Dec.
:lol: :lol:
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 07 Dec, 2004 2.08

Mercurius Marco suo s. d.

Admiror quidem, mi Marce, quanta facilitate Latine versus componere possis :!: Et mihi in mentem incidit, quid si versum istum metrice Latine interpretarer? Sed laborem nimium molestum habui. Congratulor ergo, pro tuis versibus! Utinam ille Gabriel Devecseri istos legere posset! Sed nonnisi illius manibus illos dicare potueris. Vale. Ibidem, d. VII. Id. Dec.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Merc 08 Dec, 2004 22.46

In vestibulo auditorii duo sunt hami, supra quos titulus hic: „Solis professoribus!“---
Postridie infra haec scida: „Etiam amicula suspendere licet.“
:shock:
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sat 18 Dec, 2004 10.31

Mercurius omnibus s. d.

Vidi hodie photographiam de templo quodam, cuius parieti supra portam haec verba insculpta sunt:

"Salutis causa nemini clausa."

Quam sententiam non solum "facete dictam", sed etiam humanissimam ac charitate Christiana plenissimam esse censeo. Valete. Aquinci, d. XV. Kal. Ian.

PS: Mi Marce, nuntius tuus proximus de hamis illis me diu praeteriit; qui autem nunc risum non minimum mihi movit. :D
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Lun 24 Ian, 2005 23.46

M. Favonius sodalibus sal.

Ecce facete dictum:

Casu hodie incidi in versum monstruosum, qui in fine legitur cuiusdam carminis a. MDCC compositi:

„inque tuam floriκως nun trinkat quisque salutem“

[nun = nunc; trinken = bibere/potare > trinkat = bibat/potet; floriκως trinken = faece tenus potare]

Sunt ergo et Germanici versus qui dicuntur maccaronici! :lol:

IX Kal. Feb. Crefeldiae.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 10 Iun, 2005 16.38

Mercurius sodalibus s. d.

Ecce anecdota Hungarica, quam iam pridem huc adscribere volebam.

Paulus Nagy de Felsőbük, vir nobilis Hungaricus, cum in comitiis Hungaricis (comitia=conventus, diaeta) onera agrestium miserorum graviter a nobilibus oppressorum levare conaretur, Josephus baro de Vay cum verbis Scripturae eum in loquendo interrupit: "Insanis Paule!" (Act. 26.24) Paulus vero, qui homo non solum humanus, sed etiam doctus ac Scripturae peritissimus erat, sine mora baroni cum versu sequenti respondens "Non insanio" inquit "optime Feste, sed veritatis et sobrietatis verba loquor." (Ibid. 24-25.) :D

Valete. Budapestini, d. IV. Id. Iun.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Iulia on Sol 12 Iun, 2005 11.59

Iulia Mercurio suo sal.

Tuam fabulam legens mihi in mentem venit sententia quaedam patris. :D Qui enim mihi parvulae puellae legere solitus est librum quoddam legere, in quo libro saepe percurrit sententia "Die kleine Spinne spinnt und schweigt" - "Parva aranea net et tacet."
Cum autem ineptia diebam, pater me reprehendebat dicendo "Du spinnst!", i.e. "inepta loqueris!" ("spinnen" significat et "nere" et quod fecebant mulieres necendo, id est "inepta dicere"). Respondebam ego "Ich spinne nicht, die Spinne spinnt!" (i.e. "Ego non neo (erg. ineptia dico), aranea net!"), quod autem, cum tunc non praestiti illud "sp" pronuntiare, sonuit "Ich pinne nicht, die Pinne pinnt!". Ex quo pater non iam dicit "Du spinnst", sed "Die Pinne pinnt". :lol: :lol:

Valete!
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 14 Iun, 2005 0.09

Mercurius Iuliae s. d.

Gratias pro tua fabella lepida ac amoenissima! :D Certe, et apud nos Hungaros fuit ille locus, ubi mulieres nebant, quasi "caput" vici, ubi illae inter quasilla multa canebant ac garrulabant, omnesque nuntii rumoresque inde adoriebantur sive illuc perferebantur. :D Vale. Budapestini, d. XVIII. Kal. Iul.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Sol 19 Iun, 2005 11.58

Petrus Gustavus Lejeune Dirichlet mathematicus Gottingensis (1805-1859), qui Carolo Friderico Gauss successerat, pigerrimus dicitur fuisse in scribendo. Qui cum filiolo auctus esset, ad socerum socrumque hoc misit telegramma: „1 + 1 = 3“.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Lucia Aurelica on Mart 21 Iun, 2005 15.14

Cantor nescioquis carmina bardi illustris Bulat Ocudjava compellabat. Cui audentium quidam:
"Novistine Ocudjava?"
"Sane", responsum fuit.
Hic: "At ille te?"
Cantor tacuit.
Homo somnians
Lucia Aurelica
 
Nuntii: 57
Nomen dedit: Sol 15 Mai, 2005 8.56
Location: Russia

Emitteby Iulia on Merc 22 Iun, 2005 16.12

Iulia Marco sal.

Gratias tibi ago, quod ipraestantissimum illum Petrum Gustavum Lejeune Dirichlet hic memoratus es. Qui mathematicus hoc anno natalem suum bis centesimum celebraret, qua de causa hebdomada currente multi mathematici ex omnibus orbis partibus Gottingae morantur, qui de arithmologia sive de theoria numerorum disserant. Hodie adfui: Nihil vere intellegi!


Quod attinet ad fabulam Luciae Aurelicae, mihi venit in mentem haec fabella: Cum scriptor quidem, non memini qui, e libris suis publice legit et postea auditoribus quaerentibus responsit. Fuit quaestio, cur unum e libris, quos scripserat, scripsisset. Respondit ille: "Scires, si legisses hunc librum!"

Valete
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Mart 28 Iun, 2005 23.21

Crates Cynicae sectae philosophus, Thebanus, interrogatus, quae essent remedia amoris, hoc respondisse dicitur: „Bonum remedium est fames, melius - tempus, optimum -- laqueus.“
:shock:
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron