Rhumak Marco Annio Vero spd
Salve, nove amice!
Super lexico de quo loqueris hic iam pluries diuque dissertum est. Ecce themata, in quibus ego saltem (nescio an et alia sint) de eo disseri vidi (et ipse disserui): "Verba latina recentia"; "In lexicon nimis prolixum" (quod ipse instruxi). Vtrumque thema "Linguae Latinae" primo gregi thematum inest.
Valde vale mi, sisque nobis omnibus optime acceptus
