num Latina lingua mortua?

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

num Latina lingua mortua?

Emitteby Tom Yang on Sol 18 Apr, 2004 12.51

Salvete,

ego sum discipulus in California, Civitates Foederatae Americae, natus XV annorum. parabam orationem (scriptam), de lingua Latina, et puto me auxilium indigere. in oratio mea, disputabo linguam Latinam non mortuam esse. non poteram multas res de hoc thema invenire, itaque constitui ut vos amantos Latinae rogarem. scitisne ullas bonas rationes quare (aut quare non) lingua Latina non sit mortua? si me adiuvare possitis, mihi maximo auxilio eritis. Mulatas gratias vobis ago.

Valete

Tom Yang
possunt, quia posse videntur
Tom Yang
 
Nuntii: 2
Nomen dedit: Sol 18 Apr, 2004 10.54
Location: California Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 19 Apr, 2004 1.24

Marecurius Hungaricus Thomae Yang s. d.

Equidem res digna est, quae disputetur: quod ut tibi bene eveniat, vehementissime precor. Quod autem ad thema attinet, adi in collectionem colloquiorum "Lingua Latina" nominatam (vide eam in pagina principali, in parte inferiore paginae), ubi plurima colloquia huc spectantia invenire poteris, e. gr. "Cur lingua Latina utimur?" "Lingua Latina Europaeae Unionis futura lingua?" etc. Si quid interrogare a nobis velis, aut si quid haud intellegeris, scribe modo ad nos. Vale. d. XIII. Kal. Maiis.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Regiomontanus on Mart 20 Apr, 2004 6.10

Regiomontanus Thomae Yango sodali s.p.d.


Lingua latina mortua dicitur, quod, licet nullius iam nostrae aetatis gentis sit lingua, tamen in documentis superest. Idem, exempli gratia, de lingua Sanscrita, id est de lingua classica Indorum, dici potest. Aliqua ex parte lingua quaedam, qua hodie nemo utitur, neque nobis documenta ulla reliquit quibus eam discere possimus, exstincta dicitur, e.g., lingua Celtarum etiamque Etruscorum. Quibus de causis lingua Latina mortua sed non exstincta est. Haec tibi, Septentrioamericane sodalis, alicui usui fore spero.

Quam optime vale.
Regiomontanus
 
Nuntii: 50
Nomen dedit: Sat 20 Mart, 2004 20.52
Location: Brasilia

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 20 Apr, 2004 9.17

Lingua Latina pseudo-mortua est, uti Iulia in tragoedia Shakespeariana... :D
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Gastón on Mart 20 Apr, 2004 14.00

Gastón omnibus sal.

Interest, nisi fallor, aliquid inter linguam Latinam et Sanscritam. Haec vere mortua, illa mutata est. Quando lingua Latina morta est? Non est connectio tam clara inter Sanscritam et linguas modernas.

Valete.
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres

Emitteby Regiomontanus on Ven 23 Apr, 2004 6.16

Iulia utri nobili Veronae natu civi laeta in fine comoedia sponsa est, Iuliolae vero Veronensae post primam falsam mortem ille Guglielmus Hastamquatens poeta funestam veram in aeternum intulit. Venusta amata nostra numquam rursus regnabit: entropia semper augetur!
Regiomontanus
 
Nuntii: 50
Nomen dedit: Sat 20 Mart, 2004 20.52
Location: Brasilia

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 23 Apr, 2004 10.09

Mercurius Regiomontano s. d.

Equidem vere haud bonum omen fuit, cum conditiones linguae Latinae pseudo-morti illius Iuliae similes esse quamvis iocose dicerem. Avertamus ergo istud prodigium, ac Phoenici illo Aegyptico semper redivivo sermonem nostrum carissimum comparemus! :wink: Valete. d. IX. Kal. Maiis.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

De latina lingua

Emitteby Michel Egidius Valentinus on Sat 24 Apr, 2004 13.59

Michel Egidius Valentinus omnibus "latinophilis"

Latinam linguam non mortuam esse existimo, quod sunt homines vestri similes qui eam utuntur. Non mortua enim sed non pronuntiata est. Lingua altissimae eruditionis humanitatisque quae multi scientes ut omnibus auditi essent eam usi sunt. Tamen nostra aetate discere latinam linguam desiderium reliquere potest. Licet in gallicam universitam inire magnorum auctorum latinorum facilibus scriptis sine "lexico" non intellegentibus. O factum male!! Accidit perincommode quod latina lingua non pronuntiata est!!! Contra sanscrita lingua a Indiae "pandit" etiamnunc pronuntiata est. In gallia discemus nec longas nec breves syllabas dicere. Existimo vero latinam linguam discendam esse ut vivam linguam. Si eum esset factum non in Gallia moribunda latina lingua esset!
Bene vale, carissime amice...
Michel Egidius Valentinus
 
Nuntii: 15
Nomen dedit: Sat 17 Apr, 2004 17.19
Location: Gallia Narbonnensis

Emitteby Herimannus on Sat 24 Apr, 2004 15.58

Herimannus Michaeli Egidio Valentino sal.

Ego autem censeo linguam Latinam vere mortuam esse, quia nemo ea utens loquatur; tamen hanc renovatam linguam Latinam, qua in hoc foro utimur, qua conventus laudabiles Latinae loquelae magistrorum utuntur, qua scripta sunt Ecclesiae catholicae documenta, sicut puerum primos gradus movere: longae vitae puerum!

Vale!
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

De pronominibus "tu" et "vos"

Emitteby Sara on Merc 26 Mai, 2004 17.59

Sara omnibus salutem d.
Sensus vestros de aliqua re cognoscere velim. Omnes quae a me notae sunt linguae viventes duo pronomina singularia habent, ex. gratia tu/vous, tu/vos, tú/usted, thou/you, du/Sie, du/De et c., e quibus primum familiaritatem, secundum respectum sive dissimilitudinem status exprimit. Olim, lingua Latina adhuc vivente, pronominibus Latinis tu vosque similiter utabantur locutores, subtilitas absens a lingua facticia, ressurecta a morte, qua loquimur.
Lingua Anglica, quae mea lingua materna est, unum servavit, id est "you", pronomen primo plurale aut officiale. Nunc "thou" Deo reservatur (notate incipium orationis dominicae : "Our Father, who art in Heaven, holy be Thy name. Thy kingdom come, Thy will be done..."), usus etiam priscus, versionem Latinam imitans.
Non affirmo conservationem modo unius pronominis Latini malam esse. Aequalitas inter locutores simplicior faciliorque est, et melius uti lingua classica, pura, et sine multis barbarismis. Aliquotiens vero duo gradus familiaritatis Latine desidero (praesertim Anglice). Nonne vos?
In fine, ecce duo exempla curiosa usus mediaevalis pronominis "vos" :

Abbas Lupus Ebroino episcopo, Gallia, saeculo IX
"Carissimo Ebroino L[upus] perpetuam salutem. (...) Tantum postulo ut in omnibus ita mihi adesse dignemini, sicut me confidere illis etiam litteris cognoscetis. Misi vobis eburneum pectinem, quem quaeso ut in vestro retineatis usu, quo inter pectendum artior vobis mei memoria imprimatur. Bene vos valere cupio."

Scholaris patri suo, saeculo XI
"Dilecto domino ac patri suo B. de H. Hildesheimensis ecclesie scolaris filialis devotionis obsequium. (...) Talis autem circa me hactenus apparuit vestrae paternitatis diligentia, ut nec de posteris aliqua in parte vos incusare valeam et de futuris certiorem habeam fiduciam, quam ad presens experiri illa me cogit necessitas, que verum declarabit vestre paternitatis affectum. (...)"
[Deinde a patre scholaris pecuniam petivit. Mores scholarium meliores numquam factae sunt.]

Valete, sodales !
a.d. VII Kal. Iun.
Sara
 
Nuntii: 5
Nomen dedit: Mart 11 Mai, 2004 11.05
Location: Gallia

Tu et vos

Emitteby Herimannus on Ven 28 Mai, 2004 0.20

Herimannus Sarae sal.

Non intellego, amica, qua re colloquia haec nostra magis ardua fieri debeant pronominibus distinctis. Nam omnes sodales amore Latinae linguae iuncti sumus: solent sodales cuiusvis societatis pronomen "tu" adhibere, ut propinquitate singulari etiam verbis communibus coniuncti videantur. Ceterum lingua Latina cui omnes studuimus (Romae antiquae) uno pronomine utebatur.
Pronomina "vos" vel "illa" vel "illi" (in variis sermonibus) censeo Media Aetate orta esse, ut ii qui sese nobiles appellaverant in urbibus et vicis devotione et longinquitate ut semidivi conspicerentur: quod mihi alienum a re publica Romanorum videtur, aptius imperio, sed soli Caesari, cui me parem facere dubito.

Vale!

Novocomi, a. d. V Kal. Iunias MMIV
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Gastón on Ven 28 Mai, 2004 13.47

Gastón omnibus praecipue Sarae s.p.d.

In lingua Hispana non duo sed tria pronomina singularia, scilicet “vosâ€
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres

Emitteby Sara on Sol 30 Mai, 2004 16.24

Sara Herimanno et Gastón salutem familiariter dicit.
Fuit ea cogitatio vana et fugax, Herimanne, et tecum plane consentio. Non committam ut "vos" dicatur in his colloquiis parium et amicorum. Observatio mea nihil aliud fuit nisi pronomen tu, sine contrario, sine diversitate, minus significativum (blande aut contumeliose) esse. Depravata studiis mediaevalibus, virtutes, mores linguamque Romae antiquae leviter cognovi, sed amica diligens rei publicae liberae semper ero.
Valete !
Parisius, dominica Pentecostes
P.S. Evax ! Probationes perfeci ! Domum redire tandem possum.
Sara
 
Nuntii: 5
Nomen dedit: Mart 11 Mai, 2004 11.05
Location: Gallia

Evax

Emitteby Herimannus on Sol 30 Mai, 2004 16.39

Herimannus Sarae et omnibus dilectis colloquentibus salutem dicit

Tibi gratulor, Sara, quod scholae certamina superasti! Tibi ferias serenas simul cum auctoribus tibi dilectis opto.
Ego autem, ut anno praeterito, Castrum Novum (Giulianova) vicum Bruttiorum maritimum cum familia mea adibo per dies duodecim; die suffragiis Europeis dicta domum redibo. Interea nullam facultatem habebo colloquia nostra visitandi :( .
Optime valete omnes qui legitis!

Novocomi, a. d. III Kalendas Iunias.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis


Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron