by Ericus Palmén on Sat 29 Nov, 2008 0.00
Ericus Palmén Rhumaki s.d.p.
Ignosce mihi, quod nunc demum tibi rescribo; hactenus prae aliis muneribus, quorum in superiore nuntio meo mentionem feci, spatium non habui id faciendi.
In recentissimis nuntiis tuis id, quod in communi nostra “quaestione Latina” potissimum est, acu tetigisti quaerens, quomodo Latinitati novos cultores conciliare possimus. “Tantummodo intra nodos huius retis” id fieri certe non poterit; attamen hoc rete una via est, qua numerum Latinitatis discendae studiosorum augere conamur, nec mea quidem sententia successu omnino carentes. In initio superioris nuntii sex novos sodales enumeravi, qui hoc reti reperto in aream nostram colloquialem nomina dederunt, quin etiam ipsi paucis dictis Latinis nos salutarunt. Nimirum nolo huic rei, quae cum gutta aquae in Oceano comparabilis est, nimium pondus tribuere. Multo pluris aestimanda sunt alia saeculo proxime praeterito gesta, ante omnia Motus Vivae Latinitatis anno 1956 Avenione exortus, quo auctore Latinitas, prius prope solummodo pro lingua scientiae et ecclesiae generaliter usurpata, velut e somno hiberno suscitata resurrexit et inter cultores suos quadamtenus condicionem cotidiani sermonis recuperavit. Inde ab eo anno varii generis seminaria vivae Latinitatis et feriae Latinae quotannis institui solent. Ipse praesertim memoria retineo Nonum Conventum internationalem Academiae Latinitati Fovendae hic in Finnia anno 1997 institutum, cui interfuerunt circiter ducenti triginta participes et qui effecit, ut per unam septimanam Granivicus sive Jyväskylä, caput Mediae Finniae, urbs Latinissima totius orbis terrarum exsisteret. Sequentes similes conventus in Hispania annis 2002 et 2006 celebrati sunt, et proximus conventus mense Septembri anni 2009 Ratisbonae, in urbe Germaniae ( = Regensburg) celebrabitur. In omnibus seminariis et conventibus inter alia consultari solet, quaenam efficacissimae sint rationes institutionis Latinae ita renovandae, ut hodiernae aetati efficacius inserviat.
Neque continere me possum, quin ea memorem, quae anno 1989, tredecim fere annis ante conditum hoc forum colloquiorum Latinorum, in Finnia facta sunt et quae quodam modo ad id condendum duxerunt. Quidam “radicalis” redactor Radiophoniae Finnicae Generalis cum uno e praestantissimis Latinistis nostris, Gregorio Pitkäranta, collocutus proposuit, ut Latinitas per undas radiophonicas in aliquot programmatis in usum publicum rursus induceretur. Ita orta est cogitatio nuntios Latinos quinque minutarum aliquando radiophonice emittendi. Primo quidem ii, qui in Radiophonia Finnica Generali summam imperii tenebant, in rem tam inauditam adverso, ned dicam fastidioso animo erant ac peculiarem in programmate locum nuntiis Latinis negaverunt. At dictus redactor, qua erat tenacitate, programmati cuidam septimanali, cui ipse praeerat, nuntios Latinos inseruit. Hoc initium fuit talium nuntiorum septimanatim emittendorum. Haud multo post effectum est, ut iidem nuntii per undas breves etiam peregre diffunderentur atque in Finnia in albo televisionis textualis scriberentur. Quo facto mox redactoribus eorum et Radiophoniae Finnicae Generali a peregrinis et publice et per epistulas privatas magnae pro iis gratiae agi coeptae sunt. Itaque nuntii Latini paullatim meliorem statum consecuti inde a Kalendis Iuniis anni 1990 sub proprio titulo septimanatim emittuntur, vicesimum iam aetatis annum assecuti. Temporis decursu editi sunt quinque libelli, quibus nuntii annis 1989 – 1999 emissi cum summariis Finnicis et Anglicis atque cum vocabulariis Latino-Finnico-Anglicis continentur. Novi libelli divulgari desiti sunt; namque hodie textus nuntiorum etiam in interreti cuivis eos in proprium usum desumere cupienti praesto sunt. Longum est omnia nova peculiaria studia Latinitatis enumerare, quae nuntiis Latinis quinarum minutarum septimanalibus suscitata sunt; satis sit commemorare hoc forum colloquiorum Latinorum unum ex iis esse.
Ex iis, quae supra exposui, satis apparet ad vivam Latinitatem efficaciter colendam non modo Latinistis artem diurnariam callentibus, sed etiam aliis Latinitatis propagandae studiosis opus esse. Ne tamen talem committamus errorem, qualem Alexander Magnus commisit confisus se toto orbe terrarum potiri posse. Similem, ac medio aevo habuit, dominationem Latinitas certe recuperare non poterit; sed nonne satis est, si studiosi eius vel aliquatenus, cum clavis generalis sit culturae occidentalis, eam vivam colere pergent? Nec Marcus Favonius Ursinus et ego (sicut fortasse aliqui) tam austeri sumus, ut Latinitatem mutari omnino vetemus aut perhorrescamus, si qui ea vulgariter utuntur; sed ne tibi quidem assentior videlicet iudicanti Latinitatem, nisi libere et dissolute mutari sinatur, omnino esse morituram. Dicta tua «Volumus vivam? Mutari ne displiceto. Mutari displicet? Mortuam esse placeto. Tertium non datur», necnon ea, quae haec praecedunt, in auribus meis similiter sonant, ac si contenderes in mundo duos tantummodo colores esse: album et nigrum. Quam plurimae in orbe terrarum sunt linguae diversi generis et diversae magnitudinis; e.g. lingua Finnica, qua circiter quinque miliones hominum utuntur, in comitatu linguarum mundanarum est velut formica inter gigantes; neque tamen credo nos Finnos vulgo aegre ferre, quod res ita se habet, dummodo sermo noster patrius linguis mundanis – praecipue Anglica – ne proculcetur. Sub aspectu mundano etiam Latinitas, quamvis nequaquam mortua, hodie est lingua minoritatis; sed hoc non impedit, quin, si satis impense colatur, pro sua portione passim internationale communicandi instrumentum permaneat. Valeto!
Ericus Palmén