by Scipio on Lun 05 Feb, 2007 16.32
Scipio omnibus s.d.
Vere maxime mihi prodest hoc argumentum, quia possum scibere de quaestione mihi carissima. Omnes scimus recenter multos clarissimos ac audacissimos scriptores, origine antiqua ac nova Europaea, sicut exemplo Robert Redeker, Ayan Hirsi Ali et Orhan Pamuk, qui coacti sunt ad fugam Americae aut vivendum patriae sicut criminalis. Haec res ignominiosa ac infamis Europaea est, unae rei publicae qui dicitur democraticam ac liberalem esse, quae non vult defendere eius filii qui pugnant in nomine libertatis ac iuris humanum, adversus eos qui propugnant violentiam crudelem ac coercitionem sicut fidem religiosam ac patrioticam. Ubi est libertas, ubi est veritas, ubi est honos, nisi possumus servare libertatem loquendi ac scribendi civitum nostrarum patriarum ? Haec quaestio non est de veritate quam dicunt intellectuales sicut Hirsi Ali vel Redeker, sed de dignitate et de legitimitate rerum illorum quos propugnant pro libertate.
"Omnis homines qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit."
Sallustius, Bellum Catilinae, liber I