by Iulia on Lun 05 Iul, 2004 18.44
Iulia omnibus de forma Telluris ac Lunae studiosis, praecipue autem Herimanno sal.
Videte, quibus verbis Galileo Galilei in Sidereo suo Nuncio de Luna disseruit:
"De facie autem Lunê, quê ad aspectum nostrum vergit, primo loco dicamus. Quam, facilioris intelligentiê gratia, in duas partes distinguo, alteram nempe clariorem, obscuriorem alteram: clarior videtur totum hemisphêrium ambire atque perfundere, obscurior vero, veluti nubes quêdam, faciem ipsam inficit maculosamque reddit. Istê autem maculê, subobscurê et satis amplê, unicuique sunt obviê, illasque êvum omne conspexit; quapropter magnas, seu antiquas, eas appellabimus, ad differentiam aliarum macularum amplitudine minorum, at frequentia ita consitarum, ut totam Lunarem superficiem, prêsertim vero lucidiorem partem, conspergant; hê vero a nemine ante nos observatê fuerunt: ex ipsarum autem sêpius iteratis inspectionibus in eam deducti sumus sententiam, ut certo intelligamus, Lunê superficiem, non perpolitam, êquabilem, exactissimêque sphêricitatis existere, ut magna philosophorum cohors de ipsa deque reliquis corporibus cêlestibus opinata est, sed, contra, inêqualem, asperam, cavitatibus tumoribusque confertam, non secus ac ipsiusmet Telluris facies, quê montium iugis valliumque profunditatibus hinc inde distinguitur. Apparentiê vero, ex quibus haec colligere licuit, eiusmodi sunt.
Quarta aut quinta post coniunctionem die, cum splendidis Luna sese nobis cornibus offert, iam terminus partem obscuram a luminosa dividens non êquabiliter secundum ovalem lineam extenditur, veluti in solido perfecte sphêrico accideret; sed inêquabili, aspera et admodum sinuosa linea designatur, veluti apposita figura reprêsentat: complures enim veluti excrescentiê lucidê ultra lucis tenebrarumque confinia in partem obscuram extenduntur, et, contra, tenebricosê particulê intra lumen ingrediuntur. Quinimmo, et magna nigricantium macularum exiguarum copia, omnino a tenebrosa parte separatarum, totam fere plagam iam Solis lumine perfusam undiquaque conspergit, illa saltem excepta parte, quê magnis et antiquis maculis est affecta. Adnotavimus autem, modo dictas exiguas maculas in hoc semper et omnes, convenire, ut partem habeant nigricantem locum Solis respicientem; ex adverso autem Solis lucidioribus terminis, quasi candentibus iugis coronentur. At consimilem penitus aspectum habemus in Terra circa Solis exortum, dum valles nondum lumine perfusas, montes vero illas ex adverso Solis circundantes iam iam splendore fulgentes intuemur: ac veluti terrestrium cavitatum umbrê, Sole sublimiora petente, imminuuntur, ita et lunares istê maculê, crescente parte luminosa, tenebras amittunt.
Verum, non modo tenebrarum et luminis confinia in Luna inêqualia ac sinuosa cernuntur; sed, quod maiorem infert admirationem, permultê apparent lucidê cuspides intra tenebrosam Lunê partem, omnino ab illuminata plaga divisê et avulsê, ab eaque non per exiguam intercapedinem dissitê; quê paulatim, aliqua interiecta mora, magnitudine et lumine augentur, post vero secundam horam aut tertiam reliquê parti lucidê et ampliori iam factê iunguntur; interim tamen aliê atque aliê, hinc inde quasi pullulantes, intra tenebrosam partem accenduntur, augentur, ac demum eidem luminosê superficiei, magis adhuc extensê, copulantur. Huius exemplum eadem figura nobis exhibet. At nonne in terris ante Solis exortum, umbra adhuc planities occupante, altissimorum cacumina montium solaribus radiis illustrantur? Nonne exiguo interiecto tempore ampliatur lumen, dum mediê et largiores eorundem montium partes illuminantur; ac tandem, orto iam Sole, planicierum et collium illuminationes iunguntur? ...
Verum magnê eiusdem Lunê maculê consimili modo interruptê atque lacunis et eminentiis confertê minime cernuntur, sed magis êquabiles et uniformes; solummodo enim clarioribus nonnullis areolis hac illac scatent; adeo ut, si quis veterem Pythagoreorum sententiam exsuscitare velit, Lunam scilicet esse quasi Tellurem alteram, eius pars lucidior terrenam superficiem, obscurior vero aqueam, magis congrue reprêsentet: mihi autem dubium fuit nunquam, terrestris globi a longe conspecti atque a radiis solaribus perfusi, terream superficiem clariorem, obscuriorem vero aqueam, sese in conspectum daturam."
Valetote.
Gottingae, eodem die.