Novus es in foro? Huc accede!

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Scipio on Iov 27 Apr, 2006 14.33

Ave Iuliane Batave.
Ego sum Scipio, venio ex Italia. Ego quoque discipulus sum et linguam latinam amo.
Amo quoque culturam batavam: Erasmum, Spinozam, Grotium et amo picturam batavam: sicut Rembrandt, Vermeer, Van Dycke, Van Eijck, Vincentius Van Gogh. Cognosco autem Nepotem Vincentii Theum :cry: :cry: . Sicut Patria nostra Italia tua Batavia est patria pictorum et philosophorum, nautarum et mercatorum.
Tua Patria pars fundamentalis nostrae Europae est.
Es apostata: sed Batavia patria multarum religionum est: Quid dicere de hoc ?

Vale
"Omnis homines qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit."
Sallustius, Bellum Catilinae, liber I
Scipio
 
Nuntii: 118
Nomen dedit: Merc 06 Oct, 2004 14.30
Location: Parma, Italia, Europa

Emitteby Iulianus Apostata on Ven 28 Apr, 2006 9.13

Iulianus Apostata Scipioni duci egregrio S.P.D.,

pulcherrima verba de Hollandia scripsisti, et quidem vera! Et ego amator sum litterarum Grotii, Erasmi, Spinozae, Huygensis (forte ultimi duo incolae meae civitatis erant: Voorburg). Similia quae scripsisti de nostris patriis verissima sunt etiam; multum tuam patriam admiror, enim historia eius maxime interest totius mundi historiae.

Scripsisti Hollandiam patriam multarum religionum esse, sed quondam Hollandia apostata erat de fide catholica..!

Vale,

Iulianus Apostata

P.S. Res Thei van Gogh tristissima est!
Unde talis voluntas nisi a Deo?
- Caesarius Heisterbachus, Dialogus Miraculorum
Iulianus Apostata
 
Nuntii: 5
Nomen dedit: Mart 25 Apr, 2006 19.24
Location: Voorburgi, Hollandia

Emitteby Zoltanus Portitor on Sat 03 Iun, 2006 15.08

Salve!

Ego membrum huius fori sum due annos, sed tam non potui satis linguam latinam. Nunc succedit mihi proficere hanc linguam bellissimam, sed certum mihi est, ut lingua latina mea adhuc improba est.

Autem, de die hac scribere in foro saepe tendam. Memor essem, si vos auxilio essetis mihi commiscere in foro.

Valete,
Zoltanus Portitor (Hungaricus sum)
Last edited by Zoltanus Portitor on Merc 07 Iun, 2006 18.24, edited 1 time in total.
Esto, quod esse videris.
Zoltanus Portitor
 
Nuntii: 5
Nomen dedit: Sat 14 Mai, 2005 17.05
Location: Hungaria

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sol 04 Iun, 2006 17.18

Salve Zoltane, cui pronomen Portitor (R
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Zoltanus Portitor on Lun 05 Iun, 2006 16.17

Zoltanus Mercurio Hungarico s.d.

Ita, nomen meum R
Esto, quod esse videris.
Zoltanus Portitor
 
Nuntii: 5
Nomen dedit: Sat 14 Mai, 2005 17.05
Location: Hungaria

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 06 Iun, 2006 0.07

Mercurius Zoltano Portitori populari suo s. d.

Recte me admonuisti erronee me "pronomen" scripsisse, rectiusque esse "nomen gentile". Si in schola Patrum Ordinis Sancti Benedicti Iauriensium studes, fortasse novisti Gabrielem Gregosits, magistrum scilicet linguae Italianae, contubernalem olim meum gratissimum in collegio seu convictu universitatis ELTE. Vale! Budapestini, die altera Pentecostes.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Mart 06 Iun, 2006 11.56

M. Favonius Zoltano Portitori, novissimo sodali Hungaro, salutem dicit plurimam.

Cum Mercurio nostro Hungarico, humanissimo tuo doctissimoque populari, prorsus consentio: Scribere aude, amice! Noli menda timere! „Nemo sine vitio est.“ Omne quidem initium difficile est, sed, ut ait Horatius, „dimidium facti, qui bene coepit, habet.“

Latine te discere scribis Arrabonae. Quae urbs et mihi nota est. Superioribus enim annis cum amicis Hungaris etiam Pannoniam, ut ita dicam, Romanam peragravi. Has vidi urbes oppida municipia: Aquincum, Solvam, Arrabonam, Scarbantiam, Savariam, Sopianeam, Gorsium Herculiam (cf. tabularum historicarum volumen, quod inscribitur: T
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Lucas Novodomensis on Iov 08 Iun, 2006 12.32

Salvete sodales!

Unus novorum in hoc foro sum. Linguam latinam olim in schola discebam IV annos, multa autem iam oblivisci. Studiis linguisticis et historicis intersum, proinde non rare opera latine scripta lego. Latine scribere mihi difficile videtur frequenter errareque timeo, sententiis brevissimis at facilissimis eloqui indignum esse existimo.
Lucas Novodomensis
 
Nuntii: 1
Nomen dedit: Merc 07 Iun, 2006 16.53
Location: Bohemia

Emitteby Zoltanus Portitor on Iov 08 Iun, 2006 20.22

Zoltanus Mercurio Hungarico salutem dicit.

Ita est: Gabrielem Gregosits nosco, tametsi is me nunc non docet. Cum ego linguam Italiam initio huius anni studiare incipierem, magister Gregosits me docebat, sed post menses paucos in Angliam studiare tres menses ibi veni et pro dolor perseverare non potui linguam Italiam. :cry:

Vale, Arrabonae
Esto, quod esse videris.
Zoltanus Portitor
 
Nuntii: 5
Nomen dedit: Sat 14 Mai, 2005 17.05
Location: Hungaria

Emitteby Zoltanus Portitor on Iov 08 Iun, 2006 22.00

Zoltanus Marco Favonio salutem dicit

Gratias tibi multas dico quare auxilio mihi est commiscere in foro. Ita est: initium nimis difficile mihi est (mihi intellegere nuntius tuus totus ferme una hora erat :) ). Sed nunc - schola finita - horae plurae habeo quam ante :lol:.

Valde gaudebam Arrabonam et tibi nota esse. Etiam ego hanc urbem nimium amo, etiamsi Arrabona multas res malas habet (deo gratias non in medio urbis). Legens nuntium tuum, puto te fortuna cum spectaculis urbis non habuisse. :cry:

Si recte intellexi, me rogas scribere auctores Latinos, qui docti a magistris nobis in gymnasio sunt. Ei:

I. annus primus:
In anno primo nos opera vera (scripta a auctoris Latinis) non studiamus. Historiae a Livio legimus, sed hae non originales (faciliores) sunt.

II. annus secundus:
-Publius Ovidius Naso: Fasti (Arion, De agro, De augurio), Metamorphoses (Deucalion et Pyrrha, Daedalus et Icarus, Philemon et Baucis)
-fabullae Phaedri (Canis per fluvium natans, De vulpe et uva, Rana rupta et bos, Lupus et agnus)
-Titus Livius: De Gallis, Ab urbe condita (Coriolanus, Hannibal)
-Petronius Arbiter: Satyricon (Cena Trymalchionis)
-Catullus: Vivamus mea Lesbia, Hymenaeus
-Cornelius Nepos: De excellentibus ducibus

III. annus tertius:
-Catullus: Odi et amo, Ille mi
-Ovidius: Metamorphoses (Pygmalion)
-Caesar: De bello Gallico
-Cicero: Epistola ad Terentiam, Orationes in Verrem (partes), In Catilinam prima (partes)
-Vergilius: Orpheus et Eurydice, AENEIS (partes)
-Marcus Valerius Martialis: Epigrammae

IV. annus quartus:
-Titus Lucretius Carus: De rerum natura (partes)
-Vergilius: Eclogae
-Horatius: Carmen (Ad Maecenatem, Ad Thaliarchum, Ad Leuconoen, Ad Aristium Fuscum, Ad sodales, Ad Licinium, Ad Melphomenen, Ad Albium Tibullum)
-Albius Tibullus: Detestatio belli
-Tacitus: Ab excessu divi Augusti Liber Primus
-Seneca: Epistolae moralis.

Spero, ut haec auxilio tibi erunt.

Vale,
Zoltanus Portitor
Esto, quod esse videris.
Zoltanus Portitor
 
Nuntii: 5
Nomen dedit: Sat 14 Mai, 2005 17.05
Location: Hungaria

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 08 Iun, 2006 23.00

Mercurius sodalibus s. d.

Ecce Marce, Zoltanus diligentissime tibi exposuit, quid textuum Latinorum discipuli Hungarici in gymnasiis legere convertereque debeant: qui nuntius fortasse etiam in colloquium de rationibus linguae latinae docendae mitti potest, ut omnibus cui interest notus sit index Hungaricus pensorum Latinorum... :)
Certe, dolendum est, Zoltane, quod tibi in studiis Italianis pergere non licuit; tamen apud Britannos in scientia linguae Anglicae te non mediocriter progressum esse crediderim. Vale! Budapestini, a. d. VI. Id. Iun.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 08 Iun, 2006 23.18

Mercurius Lucae Novodomensi s. d.

Saluto te, amice Bohemice, in foro nostro! Noli timere longas sententias scribere: horum enim colloquiorum non est alius finis, quam ut stylum optimorum auctorum sequendo libere ac facile inter nos Latine colloqui possimus. Hoc est, quod attingere conamur iam plures annos: et, licet finis ille adhuc longe absit, tamen multo propius, quam erat! :D Et ego, et alii multum profecimus in bene pulchreque Latine scribendo (quamquam fieri potest, ut hic progressus aliis non est tam manifestus... :oops: :D) Vale! Ibidem, eodem die.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Ven 09 Iun, 2006 21.00

M. Favonius Zoltano Portitori sal.
Ex epistula tua, amice mi Hungare, tot tantaque scriptorum Romanorum opera tibi, cum scholam frequentares, in notitiam venisse intellego, ut nemo sit, quin in Colloquia nostra te iusto iure venisse censeat. Gratulor maximasque tibi ago gratias. Di semper omnes omnia tibi offerant optata!
Optime vale. V Id. Iun. Ex Rhenania inferiore.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Sat 10 Iun, 2006 12.04

Iulia Zoltano sal.

Valde mirata sum, Zoltane, quot et quanta opera in schola perlegisti! Ego duos annos e schola sum, et pauciores mihi videor novisse libros quam tu, quamvis et iuxta et post scholam continuo aliquid legerem. :roll:
Cum tot noveris praeclarissima opera, doleo te non Lectione Magnae inmixtum esse, praesertim cum scribas te iam duos annos hoc in foro versatum esse. Noli autem timere, ne mendose scribas: Si hodie nuntios meo primos lego, multa invenio errata, nec quisquam ullo modo iratus est in me. Dummodo intellegeris, bonum est, et ego sine ulla difficultate te intellego. Gaudio autem maiore afficior si mihi contingit pulchris emendatisque sententiis scribere, quam inertibus et turpidibus. :D

Cura ut valeas! :D Gottingae, a. d. IV. Id. Iun.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Iulia on Sat 10 Iun, 2006 12.20

Iulia Lucae Novodomensi sal.

Gaudeo, Luca, te ut civem Bohemicum forum intravisse! :D Anno bis millesimo duas septimanas iter in Bohemiam feci, primum rure prope Castra Reginarum (Hradec Králov
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

PreviousNext

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron