M. Favonius sodalibus s.
Nescio an non fuerit femina vere illustris ista Phyllis, quae Aristotelen philosophum ludificata esse dicitur. Tamen hanc fabellam, quam composuit Henricus d’ Andeli, dignam esse puto, quae legatur:
>Philippus rex Macedonum curam Alexandri filii Aristoteli philosopho delegavit iisque amplissimam instruxit domum, quacum amoenissimus coniunctus erat hortulus. Accidit forte, ut Alexander adulescens, cum totum in litteris se abdidisset, incredibili tamen Phyllidis, matris ancillulae, amore caperetur. Puella formosissima, cum adulescentem ardentissime redamaret, in hortulo illum conveniebat. Qua re cognita Aristoteles de Phyllidis insolentia conquestus est cum rege, qui uxore hortante illam extra poenam esse et una cum filio diligentissime observari iussit. Alexander tum fremens studere pergit, sed Phyllis iracundia incitata splendidissimam induit vestem, nudis pedibus hortulum intravit alteque cincta flores collegit. Aristoteles, cum de fenestra illam conspexisset, libidinis incendio exaestuatus ancillulam blandissimis rogavit verbis, ut secum concumberet. Phyllis primum denegavit, deinde voluntati eius se obsecuturam esse promisit, si frenis iniectis, tamquam si esset caballus, ab eo per hortulum vecta esset. Sed - pro dolor! - puella, postquam propositum assecuta est, de dorso philosophi desiluit fideque fracta tantum edidit risum, ut ille pudore confectus fugae se mandaret navemque conscenderet. Pervenit ad insulam Galiciam, ubi librum de feminarum venustarum insidiis composuisse dicitur.<
(Aristoteles et Phyllis arte xylographica depicti sunt a Ioanne Baldung Grien, cf.
http://www.wga.hu/art/b/baldung/4/1aristot.jpg).
Nonne apparet, sapiens quoque in quam amentiam miseram et infelicem incidere possit?
Valete. Idibus Maiis.