Page 1 of 1

De novo foro Latino.

EmitteMissus: Mart 11 Dec, 2007 15.34
by Albinus2
Optimi amici,

Puto omnes in hoc foro jam Ephemeridem nostram novisse:
http://ephemeris.alcuinus.net/
Nuperrime et nos forum addidimus Ephemeridi:
http://www.alcuinus.net/forum/index.php
Hoc forum non solum Ephemeridi pertinet sed etiam omnibus circulis Latinis necnon omnibus Latinitatem vivam colentibus.
Nolite dubitare vos huic foro adscribere et participare!
Optime valete.

EmitteMissus: Sol 06 Ian, 2008 19.08
by noricus
noricus Albino Secundo

heus tu?! quid? semel bisque quoque anno huc accedens audeas paginam tuam propagare, cum nullum umquam responsum dederis? cur nobis suades tuum forum aggredi, cum ipse nobiscum colloqui nolis? equidem concedo paginam uestram placere, forum autem proprium habemus, quod nemo neget, quin optimum totius retis sit. licet sane tu hic promulges, tamen id ipsum mea sententia sensu carere uidetur...

uale