AD IOVEM (ET DE RECENTE ITINERE MEO AD TARRACINAM)
O impium scelus, quod hesterna die tota pluvia per agra furiata modo civitatem meam oblita sit!
Frustrane, noster "benivolens" pater,
veni sacratum usque Anxuris ad tuum
ducens simul pupam atque amicos
non sine lusu et amore vero?
Non hoc manus pro moenibus inclutis
ad te tetendi vocibu cum prece:
quo luce tota te tonante
currere rura patrata monte
imbri liceret - gaudia rustico - et
oblitteraret cives et urbicum
ardorem et, o pudor!, maneret
udulum olus mihi Larque siccus!
Iuppiter, si sic ludificare pergis, chrestianus fio!
