Versificare necesse est!

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby D. Vettius Saturninus on Iov 27 Iul, 2006 5.44

AD INTELLIGIBILIOREM
Agricolae faueo, cuius me carmen oblectat,
praesertim quia uix intellegi alia.

Y. L. E. LARVAE
Hic dum Vesper adest, uobis Aurora refulget;
scribere sic soleo saepe soliuagus.
Nocte autem media nonnullos nuper adesse
utentes uidi. Qui sunt? Cur taciti?
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Iov 27 Iul, 2006 10.29

Civis Rhenanus
spe melioris quidem tempestatis deiectus,
sed verbis Agricolae gavisus:

Sol rediit: Phoebi nondum vis fulgure fracta!
Restat, ut oremus: „Sit modus in radiis!“


:?
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Rhumak on Iov 27 Iul, 2006 12.42

AD IOVEM (ET DE RECENTE ITINERE MEO AD TARRACINAM)

O impium scelus, quod hesterna die tota pluvia per agra furiata modo civitatem meam oblita sit!


Frustrane, noster "benivolens" pater,
veni sacratum usque Anxuris ad tuum
ducens simul pupam atque amicos
non sine lusu et amore vero?

Non hoc manus pro moenibus inclutis
ad te tetendi vocibu cum prece:
quo luce tota te tonante
currere rura patrata monte

imbri liceret - gaudia rustico - et
oblitteraret cives et urbicum
ardorem et, o pudor!, maneret
udulum olus mihi Larque siccus!
:evil: :evil: :evil:

Iuppiter, si sic ludificare pergis, chrestianus fio! :lol:
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Rhumak on Iov 27 Iul, 2006 12.58

Primum versum sic emendo:

Frustrane noster "aequanime" o pater

(:oops:)

Valete
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Agricola on Mart 01 Aug, 2006 21.02

Famaque et pietate virum super aethera notum
Disiectasque canit naves crudele per aequor
Pendeat utque epulas inter referentis ab ore
Quot maria undassent Teucrorum sanguine Dido
Agricola
 
Nuntii: 192
Nomen dedit: Sol 18 Iun, 2006 16.34
Location: Italia

Emitteby D. Vettius Saturninus on Ven 25 Aug, 2006 1.32

Despiciunt, damnant censores putrida quidam;
attamen audent uix dicere quae fuerint.
Nec mirum: ignauos sat habemus. Sed, magis ad rem,
qui primum foetet foetorem queritur.
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Agricola on Ven 25 Aug, 2006 1.36

Aesacos alite mutatus

Furtim sidereo siccantem lumine crines
iniectos umeris Crebrenida per nemus omne
Aesacos urgeret nisi iam fugientis adunco
dente pedem coluber strinxisset perniciosus
Et quia decidit e scopulo quem rauca lacessit
unda, viamque lethi temptavit sed Thetis altis
texit se plumis sollers corpusque cadentem
molliter excepit ne sit data copia mortis
optatae; furit et flet sine fine miser

VALETE
Agricola
 
Nuntii: 192
Nomen dedit: Sol 18 Iun, 2006 16.34
Location: Italia

Emitteby D. Vettius Saturninus on Ven 25 Aug, 2006 4.14

Psittacus, heu, meus est uenum iri, auis usque molesta:
noctes atque dies, "Aesacos! Aesacos!" ait.
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Agricola on Ven 25 Aug, 2006 12.07

Furtim sidereo siccantem lumine crines
iniectos umeris Crebrenida per nemus omne
Aesacos urgeret nisi iam fugientis adunco
dente pedem coluber strinxisset perniciosus.
Et quia decidit e scopulo quem rauca lacessit *
unda, viamque lethi temptavit sed Thetis illum
texit praecipitem plumis corpusque cadentis
molliter excepit ne sit data copia mortis
optatae, nesciens flet sine fine pater

Namque Ovidius canit:

Nescius adsumptis Priamus pater Aesacon alis
vivere lugebat...

Ma questa è un'altra storia!

Valete!
Agricola
 
Nuntii: 192
Nomen dedit: Sol 18 Iun, 2006 16.34
Location: Italia

Emitteby Agricola on Ven 25 Aug, 2006 15.39

Qualecumque sit carmen confeci!


Aesacos alite mutatus

Furtim sidereo siccantem lumine crines
iniectos umeris Crebrenida per nemus omne
Aesacos urgeret nisi iam fugientis adunco
dente pedem coluber strinxisset perniciosus.
Et quia decidit e scopulo quem rauca lacessit
unda, viamque lethi temptavit sed Thetis illum
texit praecipitem plumis corpusque cadentis
molliter excepit ne sit data copia mortis
optatae, Priamus flet sine fine pater

ValeTE!
Agricola
 
Nuntii: 192
Nomen dedit: Sol 18 Iun, 2006 16.34
Location: Italia

Emitteby Agricola on Lun 28 Aug, 2006 10.25

Agricola Rhumaki Vettioque spd

Furtim sidereo siccantem lumine crines
iniectos umeris Crebrenida per nemus omne
Aesacos urgeret nisi iam fugientis adunco
dente pedem coluber strinxisset prata pererrans
Sic miser e scopulis cecidit quos rauca lacessit
unda, viamque lethi temptavit sed Thetis illum
texit praecipitem plumis corpusque cadentis
molliter excepit ne sit data copia mortis
optatae, Priamus neu tumulasset eum

Pierie valeatis!
Agricola
 
Nuntii: 192
Nomen dedit: Sol 18 Iun, 2006 16.34
Location: Italia

Emitteby Rhumak on Lun 28 Aug, 2006 14.05

Omnibu collegis, in primis Agricolae Vettioque salutem

CARMINA PIPERNATIA LATINE DESCRIPTA

Ante omnia, schema metricum saltarelli, saltus pipernatis, refero. Saltarellum pipernate (Pipernum, vel Privernum, pagus Volscorum in provincia Littoriae, XL circiter milia sub Vrbe, est) stornelli romani carmen simile est, sed tetrastichum, et cuius saepissime duo versus interni repetuntur.

u-u-, u--|u-u-, u

sive dipodia iambica, baccheus, caesura (non semper, etsi hic semper), dipodia iambica, syllaba anceps.

Affacciat'a fenestra, perch
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Agricola on Lun 28 Aug, 2006 19.48

Agricola Rhumaki spd

Recte coniecisti!

Nomine qui tanto non posses maior haberi
Maxime, mensuram nominis ipse replens
Dic, vitiosa tuis iterum careatne lituris
Pagina, mundatis an deceat vitiis:

Furtim sidereo siccantem lumine crines
iniectos umeris Crebrenida per nemus omne
Aesacos urgeret nisi iam fugientis adunco
dente pedem coluber strinxisset prata pererrans
Sic miser e scopulis cecidit quos rauca lacessit
unda, viamque lethi temptavit sed Thetis illum
texit praecipitem plumis corpusque cadentis
molliter excepit ne sit data copia mortis
optatae, Priamus neu tumulasset eum

Vale!

P.S. Ma dove abiti?
Agricola
 
Nuntii: 192
Nomen dedit: Sol 18 Iun, 2006 16.34
Location: Italia

Emitteby Rhumak on Mart 29 Aug, 2006 1.29

Agricolae Vettioq spd

Alla fenestra tea ce manca n' sasso,
quanno arepasso io ce lo aremetto:
quanno arepasso io ce lo aremetto,
te pianto quattro corna i poi te lasso! :lol:

Est opus tuae lapide fenestrae
est opus meo!: nihilo ambigendo,
proditam bis te sinam et em locabo in
praetereundo! :twisted:

Valete!

PS (per Agricola) Abito a Latina, (già Littoria), nell'Agro Pontino, l'ex palude: distiamo 60 km da voialtri "cives"! :lol:
Scito me antehac numquam talem finem hexametrorum continuorum cum pentametro vidisse... scito etiam mihi valde placere! :D :wink:
Sed, ni curiosior rogo, quis ille Maximus, quem vocas, est? Nam cum de quodam, qui maior haberi propter nomen non possit, "Maxime" nomen hominis esse reor...
Last edited by Rhumak on Merc 30 Aug, 2006 18.03, edited 1 time in total.
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Rhumak on Mart 29 Aug, 2006 13.48

Lectoribus benignis collegisque spd

Mamme ch'avete sse figlie belle
nu le fate sposà a ssi zappatera
datele a noi che semo bovari! :lol: :lol:

Has natas detis pulchras, matres, caveatis
terricolis: nobis cette: boves colimus!

Vale(te)!
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

PreviousNext

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron