Page 1 of 1

Duo verba

EmitteMissus: Merc 09 Feb, 2005 11.52
by TADW_Elessar
TADW_Elessar omnibus s.d.
Salvete! textum in linguan latinam vertere velim sed duo verba nova inveni quae difficile latine dicta esse possunt, ergo vos rogo ut me adiuvetis.

Psychology: verbum est quod de lingua graeca venit (psych

EmitteMissus: Iov 10 Feb, 2005 15.44
by Fideidives
Vere quomodo Latine vertere verbum "derby" ignoro! :shock: De altero verbo puto te vertisse correcte. :)


Ego quoque quaestionem habeo ad te quaerendam: quod haec litteras sub tuis nuntiis est?

EmitteMissus: Iov 10 Feb, 2005 17.28
by Marcus Favonius
Salve, amice! Rhenania Sardiniam salutat.
Duo (!!) verba sive vocabula Britannica in Latinum convertere velis, „psychology“ et „Derby“. Bene! :D
De psychologia non est disputandum, sed „Derby“ priusquam Latine reddatur, definiendum est, quid sit. Inspiciamus ergo clarissimum vocabulorum Italicorum indicem, qui inscribitur „Zingarelli: Vocabolario della lingua italiana“; quo inspecto (ed. X, p. 488) duas reperiemus esse res, quae vocabulo „Derby“ significantur:
1) equorum quadrupedo currentium certamen, cui interesse pullis equinis tres tantum annos natis licet („corsa al galoppo riservata ai puledri di tre anni“) –> Latine: „certamen equestre Derbyanum“;
2) pedifolli ludentium certamen, in quod duae descendunt turmae, eaeque eodem oppido vel eadem regione oriundae vel post hominum memoria inter se contendentes („competizione tra due squadre di calcio della stessa città o regione, o tradizionalmente rivali“) –> Latine: „pedifollium Derbyanum“.
Quibus cogitationibus paullulum te adiutum iri spero. Vale.

EmitteMissus: Iov 10 Feb, 2005 18.31
by TADW_Elessar
Fideidiviti Marcoque Flavonio salutem dico,

Fideidives wrote:Ego quoque quaestionem habeo ad te quaerendam: quod haec litteras sub tuis nuntiis est?


Librum Platonis de Re Publica legente, illam sententiam inveni et, cum putassem eam saepe (haud semper!) veram esse, in personaliis eam scripsi ut sub nuntiis scriberetur.




mihi ignoscete! duo, duae, duo! scriptum emendavi.


"Derbyanus" non valde mihi placet: dimidiam partem lingua latina, alteram anglica scribere non amo sed nihil pulchrioris in mente venit...

Si certamen derbyanum est, neutra turma utilitatem domi ludendi percipiet
If the match is a derby, neither team will get the home team advantage.


Valete[/b]

EmitteMissus: Iov 10 Feb, 2005 19.24
by Marcus Favonius
Amico Sardo iterum chaírein!
Et quod ad illud Platonis et quod ad vocabulum „Derbyanus“ attinet, „alethê l

EmitteMissus: Iov 10 Feb, 2005 20.45
by TADW_Elessar
verba „Derbyanum certamen“ reperiuntur in „Lexico recentis latinitatis“


Utinam illum librum haberem!

Gratias tibi ago, vale.