Page 1 of 1

Potestisne adiuvare?

EmitteMissus: Mart 11 Mai, 2004 0.20
by Florianus Piscator Vindex
Omnes Sodalibus s.p.d.

Optimi doctissimique Latine Scribentes, vos invoco, ut mihi adiuvetis. Ego enim, amore linguarum antiquarum commotus, per tres annos conatus sum linguam latinam discere, interdum intente interdum desidiose :oops: , sine ullo magistro. "Morphologia" paene compertum habeo, attamen perdifficilis est facunde loqui et scribere, quia mihi permulta vocabula modusque sermonis ignotus. Quam ob rem vos rogo, si mihi, optimi sodales, aliquanta opera antiquorum vel humanistarum scriptorum proponere potestis, in quibus non nimis difficili modo vocabula et praesertim modum sermonis vel dialogi discere possim? Iam coepi legere M. Tulli Ciceronis De Re Publica. At aegre intellego sine saepissime interpretationem adspicere.

Futuris administrationibus vestris quam maximas gratias vobis ago! :D

EmitteMissus: Mart 11 Mai, 2004 19.28
by Michel Egidius Valentinus
Michel Egidius Valentinus Floriano Piscati Vindeci
Salue.
Si velles antiquorum auctorum opera legere, forte Hyginum et fabulas eius videre coepere debeas. Textus enim haud longissimus nec difficillis est. Quem in "the latin library" invenire potes. Cuius verbis non "classicis" auctor uteritur sed legere iucundum est. Potes etiam legere Caesaris "De Bello Gallico", id est haud difficillius sed decet attentus esse. Est autem (Abb

EmitteMissus: Merc 12 Mai, 2004 0.48
by Florianus Piscator Vindex
Salve carissime Michel!

Maximas gratias tibi ago. Libenter illorum auctorum opera perlegiam, curiositate et studio discendi linguam latinam.
Vidi te in Gallia vivere; est et in Gallia pretium petrolii tam 'excelsus' quam in Germania? Ego enim paene domum relinquere audeo timore petrolii utendi. :?

Vale quam optime amice

EmitteMissus: Ven 14 Mai, 2004 14.38
by Primus Agnellus
S.P.D. Floriano Piscatori

quod scripsisti te libenter voluminibus antiquorum scriptorum inmergere velle, ut bene Latine loqui poteres, maxime gavisus sum. Quia hominibus doctis studeo, qui antea 500 annos vixisse et scripsisse narrantur, tibi suadeo, ut autorem horum temporum legas. Eneas Sylvius, papa ecclesiae catholicae Pius II. appellatus, fixit "historiam de duobus amantibus". Hanc fabulam pulchram et non tam difficilem potes legere vel Latine vel lingua Germanorum, confer titulos bibliopoli RECLAM.

Iubeo te salvum esse. Vale

P.A.

EmitteMissus: Ven 14 Mai, 2004 16.25
by Michel Egidius Valentinus
Michel Egidius Valentinus Floriano Piscati Vindeci

Salue.

Care amice,
Vis enim in Gallia petrolii pretium cognoscere. Puto autem illum, qui non solum non vult irasci sed etiam Naturam detrimentum affere, publicis vehiculis uti decere. Est enim petrolium satis pretiosum (1,029 euro super 98).

Vale et mox redeam.

Massilia, pridie Idus Apriles MMIV.

EmitteMissus: Sat 22 Mai, 2004 15.05
by TADW_Elessar
Astrilapis Floriano s.d.
Optimum est te Ciceronis de re publica librum legere! Ego legi librum de re publica Platonis (politeìa).