Tulliana D. Vettio Semideo s.d.p.
Si faba hic colitur, quomodo edemus eam ?
Scisne ullum praeceptum?
Difficile dictu erit, sed fortasse necessarium, ut tibi dicam ,, Amice vicisti!"
Aut aenigmata nimis arduum, aut opus erit capillos meos flavo pigmento tingere! Vae mihi! Iam audio Vettii risum!
Ecce probabilis solutio aenigmatis:
- bubo - id est signum sapientiae, aut avis divinae Minervae
- Libyes - sunt incolae Libyae, aut tria nymphae, quae silvas Libyae olim custodiebant, et Minervae post eius ortum ex Iovis capite benevolentes erant
- pitheci simile bubonibus in silvis habitabant <praecipue in Africa septentrionali>
Quam ob rem omnibus aliquid commune sine dubio est.
Nunc, ut mea opinio fert, aenigma Sphingis retextum ad res et contentiones publicas attingere possit.
Sermo tecum in conclave novo quamquam iucundus, paululum periculosus fit. Nescio, an eius <sc. sermonis>digna sim. Velisne altius intrare?
P. S Tua mentio de rota esset vera an ficta, ut me derideres?
P.S. 2 Aenigmate lecto, non audeo plura scribere.
Cura, ne irascaris propter me!
Vale et salve brevissimo tempore!
Sine verbis tuis
tam perio quam extrema faba /quod saepe transitorum pede percutitur et carpitur/