Page 43 of 44

Re: Novus es in foro? Huc accede!

EmitteMissus: Merc 16 Mart, 2011 11.33
by Marcus Favonius Ursinus
Marco Gaio sal.
Me quoque grammaticum esse scito. Civis sum Germanus habitoque in municipio Krefeld in Germania sive Rhenania Inferiore sito. Quod municipium forsitan tibi notum sit; inde enim anno p. Chr. n. MDCLXXXIII Mennonitae profecti sunt in Pennsilvaniam, ut in libertate viverent. Qua in regione Americana oppidum quoque condiderunt, quod lingua Pennsilvana Deitscheschteddel, vestra vero appellatur Germantown. Nostra autem aetate pars est urbis Philadelphiae.
Cura ut valeas. XVII Kal. Apr. Ex Germania inferiore.

Re: Novus es in foro? Huc accede!

EmitteMissus: Merc 16 Mart, 2011 12.07
by Marcus Favonius Ursinus
Heu me miserum! Nomine meo usus sum Italico, Marco :lol: . Scribi oportebat: "Marcus Gaio sal."

Re: Novus es in foro? Huc accede!

EmitteMissus: Mart 05 Apr, 2011 18.59
by Lindsay George Hall
heus, Mercuri,

quam mirabilem istam e-epistulam, quam amabilem. magnopere gaudeo, rem publicam Fennicam ita et tanta indole studiis nostris favere.

novus in foro sum, narrentur ergo perpauca de me: Lindsaius nomine, Britannicus nato, multos tamen per annos peregrinus, litterarum et Graecarum et Latinarum amator. necnon 'incredibilium cupitor'.

mihi maxime placeret, amicos in terris invenire alienis, qui diligentia industria ingenio, quoad studia haecce pertineat, excelleant vel gaudeant, ut inter nos res communes disseri possimus.

Lindsaius

lindsayxix@gmail.com

Re: Novus es in foro? Huc accede!

EmitteMissus: Iov 07 Apr, 2011 15.22
by sta1274
Salvete,
ego joseph sum.
Novum in forum.

Ego in Ribera (Agrigentum) natum, Liceo Classico in civitate Sciacca studiavi.

Ego volo perficere conoscentiam meam linguae latinae.

si quis adiuvare mihi vult ego paratus sum.

Gratia ago vobis.

Re: Novus es in foro? Huc accede!

EmitteMissus: Iov 28 Apr, 2011 2.07
by FiliusLunae
Novus in hoc foro sum. Paginam interretialem habeo de rebus quae attinent ad linguas romanicas latinamque.
Spero fore ut hic alios inveniam quibuscum latine colloqui possim.

Re: Novus es in foro? Huc accede!

EmitteMissus: Lun 30 Mai, 2011 21.47
by Adamus M. Horvath
Adamus M. Horvath omnibus Latine scribentibus intellegentibusque honestissimis amicis p. s. d.

Mihi nomen Adamus M. (non Marcus, immo Matthaeus) Horvath et Hungaricus sum. In Latine scribendo atque intelligendo haud habeo magnum usum, ideo ego nonnulla percipere studeo. :wink: Quaeso vos, ut me iuvaturi sint.

Cura ut valeatis!

Re: Novus es in foro? Huc accede!

EmitteMissus: Ven 03 Iun, 2011 18.49
by Martinus567
Martinus Adamo Horvath, fratri Hungarico SPD.

Maxime gavisus sum me nonnullas fratres Hungaricos etiam in hac "grege garrulorum" (ut Strutii verbis utar) repperisse. Si quopiam in sermone Romanorum sermocinari desideras, egomet ipse tui praesto esse potero. Si haud ulla obsistentia impugnet, amabo te animam tuam vertas cum sententias finales componuntur coniugatione periphrastica nullo pacto utimur (invicem huius ordinis simplice tempore coniunctivo praesenti utebatur, in hac re "Quaeso vos ut me iuvetis.")

Iubeo te valere!

Re: Novus es in foro? Huc accede!

EmitteMissus: Merc 22 Iun, 2011 15.34
by Claudius
Mercurius Hungaricus wrote:Salvete novi sodales! :D

Nos, qui iam diu in hoc foro versamur, non minime gaudemus in diem plures haec colloquia visitare. Salvete ergo novi amici, qui linguam Latinam aeque amatis colitisque! :D Venite, ac quam plurimos nuncios mittite, ut sermo noster Latinus eo vivacius floreat! Haud vero facile colloquiis in foro iam prius coeptis immisci potestis - ut puto -, ac fortasse nuncii veteranorum longi ac complexi a colloquendo vos deterrere possunt. :roll: His rebus consideratis hoc colloquium "NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!" institui, ut primum hic

1.) de se quisque paullulum (natio, negotium etc.) narrare,
2.) cum ceteris "tironibus" colloqui,
3.) ac, si quid non intellexerit aut si quid scire velit, veteranos de eo interrogare possit!

Nunc autem epistolam hortatoriam amici mei Marci Favonii huc asserere velim, quae digna sunt, ut legantur:

"Tirones!

Sine vobis
sermo Latinus
evanescet.

Latine legere
et scribere
necesse est,
ut lingua nostra
vivat, crescat, floreat.

Forsitan
multi et varii timores
vos occupent:

Timetisne,
ne mendose scribatis?

Timetisne,
ne vocabula vobis desint?

Timetisne,
ne non habeatis,
quibus de rebus scribatis?

Timetisne,
ne................?

Qui timores
exoriri solent.

Tamen
Latine scribere
audete!

Fortes fortuna adiuvat.

Scribendo
scribere discetis.

Facultas scribendi
in dies
augebitur.

Et gaudium vestrum
amplificabitur."

Valete. Contra Aquincum, die VI. Id. Oct. 8)

Salvete! In hoc foro novus sum! Ego discens sum Romae litterarum antiquarum et velim loqui latine. Excusate me si scripsi hic, sed novus sum! Me iuvat hoc forum. Avete atque salvete :D

Re: Novus es in foro? Huc accede!

EmitteMissus: Lun 18 Iul, 2011 22.04
by Asinus Transylvanus
Sicut et nomen indicat: Transylvanus seu verbiis veterum: Dacus, natione Hungaricus ac confessione reformatus, id est de grege Calvini sum. Transylvani accedite atque scribete mihi!

Re: Novus es in foro? Huc accede!

EmitteMissus: Lun 18 Iul, 2011 22.44
by Asinus Transylvanus
Scilicet, non modo Transylvaniis velim colloqui. Non committam ut in odio phylaco peccem!

Re: Novus es in foro? Huc accede!

EmitteMissus: Mart 19 Iul, 2011 0.59
by Rhumak
Claudio spd

Numquid in Universitate a Sapientia nuncupata studes? Si ita, et ego illic studeo!

Vale!

Re: Novus es in foro? Huc accede!

EmitteMissus: Iov 08 Sep, 2011 15.42
by Keraunos
Poloniae sum natus et in ea educatus. Lingua latina mihi placet et in ea colloqui volo, quamvis non sum Latine scribendi peritus.

Re: Novus es in foro? Huc accede!

EmitteMissus: Lun 26 Sep, 2011 4.40
by Flavianus Maximus
Sum novus. Latinam non bene loquor, sed conor fieri melius.
Flavianus.

Re: Novus es in foro? Huc accede!

EmitteMissus: Iov 20 Oct, 2011 17.43
by tacrispus
Salvete omnes!

Si valent, bene est, ego valeo.
Nomen mihi est Tito Aurelio Crispo. Lingua Latina et antiquitas Romana amo, et multum discere spero.

Di vos incolumes custodiant!

T. Aurelius Crispus

Re: Novus es in foro? Huc accede!

EmitteMissus: Mart 01 Nov, 2011 10.24
by Keraunos
Non potes aliquis de moderatoribis quid de gente spammorum qui hoc in foro valde furescunt agere. Difficille est hac ob re fori usus. Numerus scribentium quoque hac ob causa decrescit :(