Dum de linguae latinae historia actum librum legebam, cui titulus "Grammatica storica della lingua latina" (Grammatica historica linguae latinae) cuiusque auctoris nomen dicere non possum quia cum photoduplicatum haberem involucrum non adparebat, hanc legem nescio cuius incurri, qua si verbum gutturalem sonoram in fine radicis habet illa gutturalis sonum amittit, quo facto quantitas vocalis proximae producitur: ergo ex agendi verbo: *agtum > aactum; ex legendi *legtum > leectum; ex regendi *regtum > reectum; ex tegendi *tegtum > teectum (sive actum, lectum, rectum, tectum cuius secundum hanc legem quantitates longae sunt). Cum autem hoc per metricam vestigare non sit, quandoquidem ut haec lex fiat oportet syllaba clausa (vel implicita, vel positione producta) sit cumque metricae leges non in vocales sed in syllabas agunt, illaque syllaba (vg verbi "rectum") utroque modo longa fuisset, nil impediente vel influente quantitate vocalis, quomodo veritas huius legis probanda esset mecum ipso volvebam. Conatus sum per leges phoneticas vestigare, quod unicum est instrumentum mi notum praeter metricam, quo quantitates vocalium vestigari possint, lingua italica scilicet nixus: nam lex phonetica iubet ut quaeque E longa per cursum popularem linguae vulgaris Italorum provecta ita pronuntietur, ut sonus clausus fiat (quod alphabeto phonetico internationali est [e]), quaeque autem brevis, ut sonus apertus fiat (quod a.ph.i. per epsilon signat): sive, ut italice commodius scribimus, é (e clausa); è (e aperta). Nam e latino CENA (cui E longa) italice dicimus céna, e latino BENE (cui E brevis) italice bène. Lex probari hac ambage videtur, nam ex tegendi verbo tegtum > teectum, italice tétto (et non tètto): sed pro se hunc unum testem lex habet: nam ceterorum participiorum heredes italici aliter pronuntiantur: LECTVM (leectum?) > lètto (et non létto!); RECTVM > rètto (et non rétto): quid cogitandum

Legem salvare mi videor, si per analogiae phaenomenon puto in voces lecti rectique sonum ceterarum verbi vocum influxisse, quae cum nullam consonantem iunctam paterentur, brevem quantitatem servarunt itaque italice sonum clausum receperunt - unde LEGO > lèggo; REGO > règgo -: qui sonus (scil. è) cum omnibus verbi vocibus communis sit praeter participium (qui haberet é), huic quoque usu vulgari, non natura verbi adlatus esset: idest populus inter initia "io règgo" (rego), "io règga" (regam) etc, sed item "rétto" (reectum) dicebat, sed cum voces E aperta praeditae plures essent, denique auris populi, qui imitando et ad analogiam anomaliam reducendo dicere discit, ut "règgo" et "règga" e voce suapte saepius quam "rétto" audiebat, etiam "rètto" contra habitum pristinum os suum dicere iussit. Qui autem igitur TECTVM (teectum) > tétto? Quia aliter ac regendi legendique verba, quae nuncusque vivunt florentque in ore italico, verbum tegendi Romae totaque Italia antiquitus oblitteratum est, quare iam nulla eius vox coniugata, cuius sonus apertus fuisset, sonum participii clausum aperire potuit. Quo dicto pace frui possem, nisi postremum dubium mi obviam venisset: omnibus constat analogiae phaenomenon iam inter linguas antiquas, non solum modernas, usitatissimum fuisse: cum inter "rego" et "rectum" atque "lego" et "rectum" eaedem relationes essent, quae inter "reggo" et "retto" atque "leggo" et "letto" (sive una vox cum vocali longa contra ceteras cum brevi), quin dici potuerit analogiam iam tempore latini sermonis factam esse, adque sermonem vulgarem vocales illas analogia pridem correptas sonoque igitur aperto praeditas transisse? Mihimet respondi: indicium id ipsum est, quod tectum italice tétto genuerit nec tètto: hoc id sibi vult, tectum sic se habuisse ut rectum lectumque tempore latinitatis, seu cum vocali clausa et illud et cetera; aperturam vocalium in verbis letto et retto nonnisi latinitati posteriorem esse sub analogia vocum coniugatarum eorundem verborum qua usque viventium, dum tétto, verbo desueto, nullam ab eo analogiam passum pristinum habitum servavit: ergo Romani priores leectum (seu léctum), reectum (seu réctum) et teectum (seu téctum) tria itidem dicebant, talia post latinitatis classicae occasum manserunt, talia vulgaribus tradita, interim tegendi verbum desuevit, postea analogia intervenit, quae lecti rectique vocales mutavit sed non tecti, quia nulla vox cum vocali aperta influere potuit, et hoc quia verbum tempore analogiae iam mortuum erat. Dico bene? Numquis est qui me emendare vel alia addere velit?
In exspectando valere iubeo