Erico spd
Risi multum me ipsum, amice, lecta epistula tua, nam credidi fabulas huc allatas ab ipsis scriptoribus compositas esse, sive hunc titulum factum ut ipsi fabulas vel componerent vel aliis compositas sua manu hornarent, nec mihi notissima est opera Phaedri. Putavi id metrum posse non esse trimetrum sed senarium, quo quovis pede spondeum adponi liceret, sed plerique versus huius carminis "communi" trimetro similes sunt, unde quae dixi. "ideo quia mensam quando edo detergeo": tales, ut verum dicam, iam in Aristophane repperi, seu quibus brevitas proximae syllabae corripit insequentem: ideo quia mensam quasi sit ideo quia me(n)sam, etc. et (ideo qui)/a me(n)/sam, quod inter // concluditur sunt duo breves, de quo genere substitutionis iam locutus es.
Valde vale