Page 1 of 1

De lege quantitatum participiorum

EmitteMissus: Ven 04 Iul, 2008 18.06
by Rhumak
Linguae cultoribus spd

Dum de linguae latinae historia actum librum legebam, cui titulus "Grammatica storica della lingua latina" (Grammatica historica linguae latinae) cuiusque auctoris nomen dicere non possum quia cum photoduplicatum haberem involucrum non adparebat, hanc legem nescio cuius incurri, qua si verbum gutturalem sonoram in fine radicis habet illa gutturalis sonum amittit, quo facto quantitas vocalis proximae producitur: ergo ex agendi verbo: *agtum > aactum; ex legendi *legtum > leectum; ex regendi *regtum > reectum; ex tegendi *tegtum > teectum (sive actum, lectum, rectum, tectum cuius secundum hanc legem quantitates longae sunt). Cum autem hoc per metricam vestigare non sit, quandoquidem ut haec lex fiat oportet syllaba clausa (vel implicita, vel positione producta) sit cumque metricae leges non in vocales sed in syllabas agunt, illaque syllaba (vg verbi "rectum") utroque modo longa fuisset, nil impediente vel influente quantitate vocalis, quomodo veritas huius legis probanda esset mecum ipso volvebam. Conatus sum per leges phoneticas vestigare, quod unicum est instrumentum mi notum praeter metricam, quo quantitates vocalium vestigari possint, lingua italica scilicet nixus: nam lex phonetica iubet ut quaeque E longa per cursum popularem linguae vulgaris Italorum provecta ita pronuntietur, ut sonus clausus fiat (quod alphabeto phonetico internationali est [e]), quaeque autem brevis, ut sonus apertus fiat (quod a.ph.i. per epsilon signat): sive, ut italice commodius scribimus, é (e clausa); è (e aperta). Nam e latino CENA (cui E longa) italice dicimus céna, e latino BENE (cui E brevis) italice bène. Lex probari hac ambage videtur, nam ex tegendi verbo tegtum > teectum, italice tétto (et non tètto): sed pro se hunc unum testem lex habet: nam ceterorum participiorum heredes italici aliter pronuntiantur: LECTVM (leectum?) > lètto (et non létto!); RECTVM > rètto (et non rétto): quid cogitandum :?:

Legem salvare mi videor, si per analogiae phaenomenon puto in voces lecti rectique sonum ceterarum verbi vocum influxisse, quae cum nullam consonantem iunctam paterentur, brevem quantitatem servarunt itaque italice sonum clausum receperunt - unde LEGO > lèggo; REGO > règgo -: qui sonus (scil. è) cum omnibus verbi vocibus communis sit praeter participium (qui haberet é), huic quoque usu vulgari, non natura verbi adlatus esset: idest populus inter initia "io règgo" (rego), "io règga" (regam) etc, sed item "rétto" (reectum) dicebat, sed cum voces E aperta praeditae plures essent, denique auris populi, qui imitando et ad analogiam anomaliam reducendo dicere discit, ut "règgo" et "règga" e voce suapte saepius quam "rétto" audiebat, etiam "rètto" contra habitum pristinum os suum dicere iussit. Qui autem igitur TECTVM (teectum) > tétto? Quia aliter ac regendi legendique verba, quae nuncusque vivunt florentque in ore italico, verbum tegendi Romae totaque Italia antiquitus oblitteratum est, quare iam nulla eius vox coniugata, cuius sonus apertus fuisset, sonum participii clausum aperire potuit. Quo dicto pace frui possem, nisi postremum dubium mi obviam venisset: omnibus constat analogiae phaenomenon iam inter linguas antiquas, non solum modernas, usitatissimum fuisse: cum inter "rego" et "rectum" atque "lego" et "rectum" eaedem relationes essent, quae inter "reggo" et "retto" atque "leggo" et "letto" (sive una vox cum vocali longa contra ceteras cum brevi), quin dici potuerit analogiam iam tempore latini sermonis factam esse, adque sermonem vulgarem vocales illas analogia pridem correptas sonoque igitur aperto praeditas transisse? Mihimet respondi: indicium id ipsum est, quod tectum italice tétto genuerit nec tètto: hoc id sibi vult, tectum sic se habuisse ut rectum lectumque tempore latinitatis, seu cum vocali clausa et illud et cetera; aperturam vocalium in verbis letto et retto nonnisi latinitati posteriorem esse sub analogia vocum coniugatarum eorundem verborum qua usque viventium, dum tétto, verbo desueto, nullam ab eo analogiam passum pristinum habitum servavit: ergo Romani priores leectum (seu léctum), reectum (seu réctum) et teectum (seu téctum) tria itidem dicebant, talia post latinitatis classicae occasum manserunt, talia vulgaribus tradita, interim tegendi verbum desuevit, postea analogia intervenit, quae lecti rectique vocales mutavit sed non tecti, quia nulla vox cum vocali aperta influere potuit, et hoc quia verbum tempore analogiae iam mortuum erat. Dico bene? Numquis est qui me emendare vel alia addere velit?

In exspectando valere iubeo

Re: De lege quantitatum participiorum

EmitteMissus: Sat 05 Iul, 2008 6.25
by L. Amadeus Ranierius
Lucius Rhumak aliisque omnibus salutem.

Rhumak wrote:Dum de linguae latinae historia actum librum legebam, cui titulus "Grammatica storica della lingua latina" (Grammatica historica linguae latinae) cuiusque auctoris nomen dicere non possum quia cum photoduplicatum haberem involucrum non adparebat, hanc legem nescio cuius incurri, qua si verbum gutturalem sonoram in fine radicis habet illa gutturalis sonum amittit, quo facto quantitas vocalis proximae producitur: ergo ex agendi verbo: *agtum > aactum; ex legendi *legtum > leectum; ex regendi *regtum > reectum; ex tegendi *tegtum > teectum (sive actum, lectum, rectum, tectum cuius secundum hanc legem quantitates longae sunt). Cum autem hoc per metricam vestigare non sit, quandoquidem ut haec lex fiat oportet syllaba clausa (vel implicita, vel positione producta) sit cumque metricae leges non in vocales sed in syllabas agunt, illaque syllaba (vg verbi "rectum") utroque modo longa fuisset, nil impediente vel influente quantitate vocalis, quomodo veritas huius legis probanda esset mecum ipso volvebam. Conatus sum per leges phoneticas vestigare, quod unicum est instrumentum mi notum praeter metricam, quo quantitates vocalium vestigari possint, lingua italica scilicet nixus: nam lex phonetica iubet ut quaeque E longa per cursum popularem linguae vulgaris Italorum provecta ita pronuntietur, ut sonus clausus fiat (quod alphabeto phonetico internationali est [e]), quaeque autem brevis, ut sonus apertus fiat (quod a.ph.i. per epsilon signat): sive, ut italice commodius scribimus, é (e clausa); è (e aperta). Nam e latino CENA (cui E longa) italice dicimus céna, e latino BENE (cui E brevis) italice bène. Lex probari hac ambage videtur, nam ex tegendi verbo tegtum > teectum, italice tétto (et non tètto): sed pro se hunc unum testem lex habet: nam ceterorum participiorum heredes italici aliter pronuntiantur: LECTVM (leectum?) > lètto (et non létto!); RECTVM > rètto (et non rétto): quid cogitandum :?:


Optime notas formationes morphologiasque harum nobis cararum linguarum. Difficultas prima quam notem: lĕctum 'e' brevi habetur Latine, non longa, et itidem lĕctus sive lĕctulus. Propter hoc "lètto" Italice; sensum habet.

Quoad "rètto," credo te bene putasse, sed postea plus dicam. Nunc vale!

Re: De lege quantitatum participiorum

EmitteMissus: Sat 05 Iul, 2008 16.10
by Rhumak
Lucio salutem

lĕctum 'e' brevi habetur Latine, non longa


Hic stat quaestio: non ita lex ista dicit! Hucusque lectum rectumque (et similia) et ipse more tuo E breves habere putavi, sed hanc legem legi, qua illae E longae sunt, et hoc quia radix verborum unde oriuntur consonante sonora desinunt (g), cuius sonum suffixo participii (-t-) adiuncta consonante radix amittit (ex pristino -gt- habemus -ct-, ita ex regendo reg+t+um = *regtum > rectum) - immo vero non amittit, sed ad vocalem transfert, unde regtum > reectum (vocalem duplicando longam significo, quia ea signacula [v et -] supra ponenda litteris programma meum non praebet)

Haec lex "Lex Lachmanniana" vocatur a nomine C. Lachmann philologi qui eam repperit.

Per examen verbi "tétto" hanc legem iustam esse mi demonstrare visus sum, ergo lectum non brevem habet E, sed longam: si nunc lètto dicimus, eo fit, quod analogia aliarum vocum verbi intervenit, quod in "tétto" factum non est, quia tegendi verbum, secus atque cetera, desuevit. Alii quid putant?

Valete

Re: De lege quantitatum participiorum

EmitteMissus: Lun 07 Iul, 2008 4.34
by L. Amadeus Ranierius
Ad Rhumak aestimatum sal.

Legem uti praetulisti bene intellego ratione, sed experientiā meā loquor: id est, omnes omnium Latinorum mihi notorum vocabulorum quantitates (etiam concelatas) jamdudum novi (nonne memet ipsum meministi hīc scribentem cum primum ad haec fora agressus sim, omnibus vocalibus longis ponentem, quod feci ad vocales longas ediscendas?). Nec lege, sed verbis ipsis dico 'lĕctum' necnon 'rēctum' vocabula pridem me edidicisse. Hoc libris ad discipulorum usum scivi; scilicet alii hic confirmare possunt.

V.

Re: De lege quantitatum participiorum

EmitteMissus: Lun 07 Iul, 2008 14.44
by Rhumak
Ranierio sodali spd

Responsa tua amice sat pretiosa fuerunt. Et ipse quamvis non e libris scholasticis, potius carmina scribendo legendoque atque e phonetica (ubi a metro vel a legibus phoneticis quantitates plane vel legi vel intellegi possunt), omnes fere me quantitates verborum linguae nostrae nosse placide adfirmare possum: et ipse, ubi haec verba lego dicove vocale aperta pronuntio, more tuo, tamquam breves, sed hac lege lecta, scilicet lege lachmanniana, si vera est, fieri non potest quin sic dicendo errem (immo, pace tua, erremus :wink: ): in iis duobus nuntiis superioribus eam trutinari conatus sum.

Notionis completae causa, huc verba libri grammatici refero:

"Convenientia quarundam occlusivarum assimilationem gignit (...) Si duarum occlusivarum prior sonorast altera muta illa hanc obsequitur: ex scribendo scriptus, legendo lectus. In latino sermone quaedam sonorae ad mutas redactae -t- suffixo agente (*ag-tos, *frag-tos) vocalem proximam produxerunt utique sono lato mediove praeditam (aactus < ago; teectus < tego sed strictus < stringo quia vocalis tenuis est)."
Ex F. Cupaiuolo, "Problemi della lingua latina", Napoli, Loffredo ed., p. 98

Lex ex pronuntiatu absurda et mihi, ut tibi, videbatur sed per rationes illis nuntiis meis quas explicui me mihi veram demonstrasse, nempe phonetica italica nixus, visus sum. Numquis alis vestrum opinionem suam huc referre volt?

Re: De lege quantitatum participiorum

EmitteMissus: Lun 07 Iul, 2008 19.56
by L. Amadeus Ranierius
Lucius ad Rhumak aliisque omnibus sal.

Tecum consentio, Rhumak: quaestio est perplicans. Numquis responsum huic problemati scit? Fortasse tiro noster Gundisalvus qui harum rerum peritus sit nostro colloquio quid addere velit?