Quare in schola scientiae Latinae linguae studere debet?

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Quare in schola scientiae Latinae linguae studere debet?

Emitteby Enricus Flor on Lun 04 Mai, 2009 21.12

Italicus adulescens sum, Latinam Linguam vere amo sed velim Graecam quoque cognoscere: nam, Italici sciunt, in Schola Scientia discunt discipuli tantum Latinam Linguam. Autem non pauci mihi dixerunt Latinam Linguam inutilem quibus Mathematicas vel Naturales Scientias discunt esse. Ministra Scholae Italiana Moratti dixit idem. Nonne Latinam Linguam nostri liberi non discent? Quod est dicendum huic genti?
Enricus
Enricus Flor
 
Nuntii: 12
Nomen dedit: Sat 02 Mai, 2009 14.24
Location: Tridentum, Italia

Re: Quare in schola scientiae Latinae linguae studere debet?

Emitteby L. Amadeus Ranierius on Mart 05 Mai, 2009 0.56

Lucius Enrico salutem dicit.

Americanus ego, perpauci sunt inter nosmet ipsos qui Latine sciunt, et ergo, proh dolor, magnam partem linguae Anglicae necnon tradita antiquorum ignoscunt. Quoad Italos Latine ut discant attinet, dicam profecto! Latina prima venit, dein Graeca lingua -- hoc modo cultura classica (ac scientifica) optime acquiritur, meo judicio.

P.S. Si paullum emendandum notem, "Italus" dicitur homo ex Italia, dum "Italicus" dicitur res aut quicquid non humanum Italiae. :) (Item Anglus/Anglicus, Germanus/Germanicus, Gallus/Gallicus, Hispanus/Hispanicus, etc.)
VIVAMVS·ATQ·AMEMVS
Ὁ ἀνεξέταστος βίος οὐ βιωτὸς ἀνθρώπῳ.
"Fiat Vis tecum, Luci — semper."
ΓΝΩΘΙ·ΣΕΑΥΤΟΝ

SCORPIO·MARTIANVS
User avatar
L. Amadeus Ranierius
 
Nuntii: 50
Nomen dedit: Merc 18 Iun, 2008 18.17
Location: Pennsylvania, Uniti Status Americae

Re: Quare in schola scientiae Latinae linguae studere debet?

Emitteby Enricus Flor on Mart 05 Mai, 2009 14.39

Enricus plurimam salutem Lucio dicit.
Gratias quoque tibi ago, quia semper "italicus" vel "germanicus" scripsi, et nunc facile est mihi intellegere, edepol, hoc non recte esse. :shock:
A nobis italis in primis puto studiandam Latinam Linguam esse, quia illa adiuvat certe ad loquundum et, latina lingua scita, legere pulcherrima opera possumus. Sed etiam ut exercitationem mentis utilissimam esse puto, et hac re in Scientiae quoque Schola illam discatur.
Adhuc, Lucie, plurimas gratias ago!
Enricus
Enricus Flor
 
Nuntii: 12
Nomen dedit: Sat 02 Mai, 2009 14.24
Location: Tridentum, Italia

Re: Quare in schola scientiae Latinae linguae studere debet?

Emitteby L. Amadeus Ranierius on Ven 08 Mai, 2009 1.01

Lucius Enrico s. p. d.

Tecum omnino consentio quoad auxilium sermonis Latini in Italica lingua melius cognoscenda: memini autumno 2005, altero tempore me profectum esse in Italiam, post aestatem mihi dilectissimam qua Latine didici (libro LINGVA LATINA a Joanne Ørberg scripto). Florentiae vere 2005 Italice studui, dein rursus in Americam reversus per aestatem semestrem proximum apud Universitatem Florentiae exspectavi, et cum Florentiam denuo autumno 2005 ingressus, mihi dicunt omnes Itali amici 'me valde melius Italice loqui'! mirabile dictu, quod haudquaquam verbum ullum Italicum totam aestatem locutus sum! At, puto, sermone Latino illo tempore mihi noto, vocabularia ac grammatica penitus noveram.

Aliud paululum, Enrice mi (ignosce mihi, quaeso, si taedeo), forma mei nominis vocativi "Luci" est, non "Lucie." Sed pergratum est mihi te cognoscere, bone vir Itale, litterasque commutari tecum. Dic mihi, si vis, de oppido tuo Tridento, quod non novi. Quid est ei nomen Italice? Egomet ipse tantum urbes Florentiam, Mediolanum, Romam, Piscaram, ac oppidula Aprutii Etruriaeque visitavi, nec enim bene Italiam exploravi, etsi mihi (post patriam meam) carissimam.
VIVAMVS·ATQ·AMEMVS
Ὁ ἀνεξέταστος βίος οὐ βιωτὸς ἀνθρώπῳ.
"Fiat Vis tecum, Luci — semper."
ΓΝΩΘΙ·ΣΕΑΥΤΟΝ

SCORPIO·MARTIANVS
User avatar
L. Amadeus Ranierius
 
Nuntii: 50
Nomen dedit: Merc 18 Iun, 2008 18.17
Location: Pennsylvania, Uniti Status Americae

Re: Quare in schola scientiae Latinae linguae studere debet?

Emitteby Marrucinus on Sat 06 Iun, 2009 19.36

Marrucinus Enrico.

Puto quod respondendum sit permultos tractatos de scientiis mathematicis latina lingua exarati fuisse, ideoque linguam latinam legi “accessum ad fontes” ut itali dicunt, permittere.
Hoc magni momenti videtur esse pro omnibus qui studia disciplinarum mathematicarum prosequi velint sub alios latiores aspectus: mathematica potest enim studeri philosophice, vel historice, non tantum prout est mathematica pura vel applicata.
Porro, credendum est quod scripta auctorum antiquorum legi prosit etiam technicis vel mathematicae purae addictis. An concedis?

Alia ratio: exercitatio mentalis, etiam linguistica, iuvat tyronibus.
Nihilominus: “...studere, studere; post mortem quid valere?” :D

Bene sta!
Marrucinus
 
Nuntii: 21
Nomen dedit: Iov 28 Mai, 2009 9.45
Location: Bononia, Emilia / Theate Marrucinorum, Aprutiis.

Re: Quare in schola scientiae Latinae linguae studere debet?

Emitteby Marrucinus on Sat 06 Iun, 2009 19.55

Errata R. 5: legi.
Corrige: legere.
Marrucinus
 
Nuntii: 21
Nomen dedit: Iov 28 Mai, 2009 9.45
Location: Bononia, Emilia / Theate Marrucinorum, Aprutiis.

Re: Quare in schola scientiae Latinae linguae studere debet?

Emitteby Iulia on Sat 06 Iun, 2009 20.51

Non solum mathematica, Marrucine, immo omnium scientiarum maxima opera Latine scripta sunt, quatenus scilicet scientiae illae iis temporibus iam pro disciplina a ceteris plus minusve seiunctae habere poterant. Alio loco scripsisti te linguis orientalibus studere: Georgius ille Fridericus Grotefend librum de deciphratione scripturae cuneiformae Latine scripsit - hic vide paginam ipsius manu exaratam: http://webdoc.sub.gwdg.de/ebook/aw/2006/gbs_35/CIMELIEN%20(D)/07/07_074/07-074z.htm
Ceterum et ego firme tibi assentior omnibus in mathesin esse incumbendum: Nam mathematici, vel studiosi disciplinarum, qui valde in mathesi nitantur, ut physici machinatoresque, multo melius perspicere animadverti logicam etiam quam ipsi philosophi, quippe qui pro fine magis quam pro via ad finem ei studeant. Nonnumquam miror alios falli syllogismis, de quibus matheseos docti ne unum quidem temporis momentum dubitarent. Revera, mathesis est docenda, ut logica discatur.
Vale!
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Re: Quare in schola scientiae Latinae linguae studere debet?

Emitteby Marrucinus on Sol 14 Iun, 2009 18.20

Iulia dilecta,

vere dixisti, et insuper addi potest quod pro scientiis linguisticis extant subsidia didactica plurima, lexica videlicet, tractatus grammatici, textus editi cum versione latina dissertationeque previa latine exarata etc. quae et hodie nondum substituta vel superata sunt ab aliis recentioribus operibus.

Ceterum, cum scripsissem quod opera auctorum antiquorum legere prodesset etiam technicis vel mathematicae (mathesi :oops: :D ) purae addictis, in mente mihi erat quod philosophi atque humanistae mathematicos technicosque arguunt de carentia fundamentorum episthemologicorum in disciplinis quibus isti addicti sunt.

Hoc pluries mihi accidisse audire memoro ab academicis quibusdam, nonnumquam vero libellos de hoc agentes perlegi, quorum placuit mihi maxime R. Guénon “Les principes du calcul infinitèsimal” Paris 1946. Plane scio quod, e converso, mathematici arguunt philosophos suis propriis rationibus, se scientiae exactae addictos esse nitentes, philosophos autem non sic, sed parvitas mea ad iudicandum de ipsa questione non valet, neque interest mihi partes amplecti cuiuscumque.

Quod dixisti mathematici multo melius perspicere logicam quam ipsos philosophos, mihi videtur esse probabile, sed hoc nihil confert ad quaestionem de fundamentis episthemologicis scientiarum exactarum modernarum; per hoc vero patet debilitatem humanam, quae debilitas se habet per accidens ad perfectionem scientiae qua homo est discens.

Mihi, ego credo quod legere opera Baconi, Newton, Leibniz, vel cuiuscumque volueris, lingua qua exarata sunt, valde bonum sit si eris mathematicus, indispensabile vero si velis multarum quaestionum ex his operibus exortarum veram comprehensionem adipisci.

Vale!
Marrucinus
 
Nuntii: 21
Nomen dedit: Iov 28 Mai, 2009 9.45
Location: Bononia, Emilia / Theate Marrucinorum, Aprutiis.

Re: Quare in schola scientiae Latinae linguae studere debet?

Emitteby Scipio on Lun 15 Iun, 2009 19.58

Scipio amicis s.d.
Ego studeo eoconomiae, et bene cognosco multas quaestiones de utilitate linguis latinae in scholis italicis. Habuit Latinam et Graecam in gymnasio, lyceo Classico, (Marrucine, qualis Schola tibi fuit?) quia historiam et litteras amabam. Deinde voluit intellectum et studia mea classica ad studia oeconomica dedicare. Non pauci mihi dixerunt, me pessime optavisse. "Studuisti latinae ac graece. Tibi est Iurisprudentia! Tibi sunt litteras! Tibi sunt scientiae! Tibi est Historia! Sed oeconomia??!" Omnes mihi dixerunt illa verba, me excepto. Multi, qui hodie student oeconomiae, e schola technica veniunt. Et illi nobis veteris scholaris lycei dicunt "Nonne es Oeconomiae??".
Hodie multi putant, oeconomiam ac humanisticam adversas esse. Sed primi philosophi, quos oeconomiam coluerunt, humanisti. Adam Smith, David Ricardo, sed autem italicus Gian Domenico Romagnosi, Ferdinando Galiani (Marrucinus fuit ille), Antonio Genovesi, Jeremy Bentham ac John Stuart Mills, sed autem Carl Menger et scholari sui, omnes studuerunt Latinae, et multi latine scripserunt.
"Omnis homines qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit."
Sallustius, Bellum Catilinae, liber I
Scipio
 
Nuntii: 118
Nomen dedit: Merc 06 Oct, 2004 14.30
Location: Parma, Italia, Europa

Re: Quare in schola scientiae Latinae linguae studere debet?

Emitteby Marrucinus on Lun 15 Iun, 2009 23.30

Marrucinus Scipione s. d.

Scipio dilecte, verba tua vera! Ne conquestus sis de electionibus tuis!

Ferdinando Galliani dicatum est institutum tecnicum quoddam urbis meae, sed ego ullam rem scivi de illo...

Qualis schola mihi fuit? Putas mihi quoque fuisse lyceum classicum, vel non? Cur sic? Cur non?

M. Iulia:

sententiam meam minus quam perspicuam R.10 nuncii mei preteriti claram reddere volo: “per hoc vero patet debilitatem humanam, quae debilitas se habet per accidens ad perfectionem scientiae qua homo est discens”.
Corrige: "per hoc vero patet debilitatem humanam qua philosophi de quibus sermo tibi (Iuliae) est adlaborati sunt, quae debilitas se habet per accidens ad scientiam quam quisquam est discens".

Optime valete!
Marrucinus
 
Nuntii: 21
Nomen dedit: Iov 28 Mai, 2009 9.45
Location: Bononia, Emilia / Theate Marrucinorum, Aprutiis.

Re: Quare in schola scientiae Latinae linguae studere debet?

Emitteby caput ligneum on Merc 10 Mart, 2010 19.50

caput ligneum salutem dicit omnibus.
Equidem puto linguam latinam multibus prodesse; sed non omnibus opus est latinam studere. Nonnulli mihi consuadent medicinam studere aut theologia. Hoc inertia est! Scilicet latina prodest ad terminos discendos. Sed quantum prodest chirurgo lexisse opera Ciceronis Ovidive, cum valetudinarium secat? In opinione mea, nihil. Hoc non est propositum disciplinae latinae. Lingua latina discimus eadem de causa de qua Shakesperium Goetheque legimus: ad mentem exercandum! Quod enim est propositum scholae. Qui discit latina, facilius discit omnias linguas, etiam illas quae eae non propinqua sunt. Lingua materna quoque melius dicere discit discipulus latinae saepe traducans scripta latina. Praeterea multum compertimus de Roma antiqua.
caput ligneum
 
Nuntii: 5
Nomen dedit: Lun 08 Mart, 2010 23.04
Location: Rhenania-Palatinatus

Re: Quare in schola scientiae Latinae linguae studere debet?

Emitteby Rhumak on Iov 11 Mart, 2010 21.21

Iuliae spd

Publice nec privatim scribo, quia, quae hinc si rescripseris venturae sint, notiones forsan et aliis hic frequentantibus usui fore posse spero reorque.

Ad rem: quam fecisti, legi mentionem de illo libro germanico super scriptura cuneiformi intellegenda latine scripto: vidi num totus legi posset apud paginam a te relatam, nec profeci, alio quaesitum ivi (wikisource), nec profeci: cum autem germanicum sit opus, forsan immo certe me melius situs quosdam noris, unde sumere totum possim: quod si ita est, quaeso precorque me doceas, ni displicet.

Vale
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron