BUSH ROMAE: Vexilla italica sordidata

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

BUSH ROMAE: Vexilla italica sordidata

Emitteby Rhumak on Sat 09 Iun, 2007 10.53

Hodie Germania Romam unus aterrimorum homicidarum saeculi nostri, G. W. Bush, proceribus italicis, servis suis inter dilectissimos, latera clusus, iter fecit. Vrbis totius una quaeque semita est praetorianis circumdata armatis. Romanorum plurima milia in vias descenderunt. Italorum qui Romae pompae populari interesse non potuerunt ex domuom suarum podiis vexilla nostra sordidata, sive atra linea circumducta, patrii luctus instar, quod homicidae tyrannoque inter saevissimos proceres nostri faveant, atque proditionis historiae nostrae pugnarumque pro libertate a natione provolutarum, exponere iussi sunt. Quod ipse, dis faventibus, feci. Nonnullis Italorum hi anni, quibus Italia maxime Americae favit, "nox Rei Publicae" nuncupati sunt. Merito, ut arbitror. Nescio quo Bush perrecturus in itinere sit: sed eos, qui nationibu proximis itineri illius incolunt, hortari aveo ut idem faciant.

Valete
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Re: BUSH ROMAE: Vexilla italica sordidata

Emitteby D. Vettius Saturninus on Lun 11 Iun, 2007 17.57

Nuper Franciscopole unum e se uocantibus "pacificis" uidi prae UN aedificium; qui obesus, pastus nuper ad Maccii Donaldi, indutus est tunica inscripta sic, "Sumus omnes Palaestini." Erat signum Sovieticum in altera manu, et in altera Starbux poculum. Difficile dictu idcirco in qualia instituta inueheretur, utpote qui talis osor faenerationis non solum eius fructibus uideretur frui, sed fauere etiam ex confesso rebus publicis defectis. Idem de Romana turba obiter Bushem denuntianti existimare conatus sum. Quae turba, cum ampullas custodibus Romanis iaceret, uix paci fauere uisa est. Miseret me Dardanorum, qui nempe pessimi homicidarum sunt, si talem dignum plausu putant.
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Rhumak on Lun 11 Iun, 2007 19.37

Melius ampullas quam pyrobolos iecisse: ampullae pyrobolis forsan minus "intellegentes", certe autem etiam minus cruentae sunt. Valde melius nobis foret, si Bush in Hadriam ampullas potiusquam pyrobolos uranii extenuati iecisset.
Quod ad Dardanos, si verumst eos Bushem plausu dignum duxisse, bene facis, quod te eorum misereat.
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby D. Vettius Saturninus on Mart 12 Iun, 2007 18.21

Non nego, Rhumak, quicquam dicas. Quantum potui, hunc defunctorum in Iracia numerum elaboraui: 70,000 a Mar. 2003. E quibus 3,700 copiarum consociatarum (i.e. Americanorum, Britannorum, et al.); 5,000 Alcaedianorum et al.; 61,300 ciues inermes Iraciae. E quibus ciuibus cop. consoc. siue casu siue consultu necauerunt 1,260, i.e. unam ciuem quaque die; Alcaediani et al., 60,040 aut circa 3,000 quoque mense. Conferatur ciuum inermium numerus necatarum a Saddamo Hussino: ab anno 1979 ad 2003, 1,400,000 (600,000 Iracios, 600,000 Iranios, ceteros Corduenos et Cuaetios). Sunt qui culpant Bush pro omni caede. Ergo, excutiamus rationes. Ecce index notiorum carnificum proximi saeculi et optimae aestimationes inermum ciuium necatarum:
1. MAVSETVNGVS, Populi Respublicae Serum, 1949-1969: 49,000,000.
2. IOSEPHVS STALINVS, Souieticae Socialistae Respublicae, 1934-1952: 20,000,000.
3. ATAVVLFVS HITLER, Imperium Natiosocialistum, 1939-1945: 12,000,000.
4. HIDECCIVS TOZO, Imperium Nipponis, 1941-1945: 5,000,000.
5. POLPOS, Cambysia, 1975-1979: 1,700,000.
6. CIMSVNGVS, Coria Septentrionalis, 1948-1994: 1,600,000.
7. MENGISTVS, Aethiopia, 1975-1978: 1,500,000.
8. SADDAMVS HVSSINVS, Iracia, 1979-2003: 1,400,000.
9. ISMAEL ENVEA, Imperium Ottomanum, 1915: 1,200,000.
10. LEONIDAS BREZHNEVVS, Souietae Socialistae Respublicae, 1979-1982: 900,000.
11. FVZIMARO CONOE, Imperium Nipponis, 1937-1939: 500,000.
12. SLOBODANVS MILOSEVICVS, Serbia, 1992-1996: 180,000.

Sunt alii, sed Bushi, siue malitia siue stultitia, detur 70,000 hactenus. Nouum est saeculum.
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Rhumak on Merc 13 Iun, 2007 18.17

Vettio spd

Homo interfectus, Vetti, unica caro est, in quam trutina uti non licet (huic saltem erga hos parceatur dedecori): qui ducenta milia caeserit, nil ab eo, qui decem, differto.

Vale
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby D. Vettius Saturninus on Ven 15 Iun, 2007 2.05

Vettius claro Rhumaki s.d.p.

Bonus Christianus, bone uir, uideris, qui dicas omnem occisionem esse nefas! Nam ecclesia catholica quidem ipsa legitimam defensionem esse non solum ius, sed graue officium ei qui uitam aliorum praestare debet promulgauit, etiamsi Iesus ipse nullum malum esse resistendum edixit. Quapropter non possum quin te eius partem quam illam episcopi Romae cepisse existimem--mea quidem sententia, qui bis terue oppositus manuballistae AK-47 fui, iudicio meo necessario corrupto.
Certe autem numeri non homicidium aeque ac furtum determinant; tu autem Bussium Georgium Cunctatorem determinasti quem appellaueras terribilissimum homicidarum, ubi neque argumentum doli mali neque summa caedis talem sententiam ecferunt. Sin dixisses eum ineptissimum inter duces et indignum officio--dedecorissimum, inquam--quippe qui sibi Babyloniae defensionem arrogauerit, attamen qui bellum ciuile cotidie sinat flagrare inter alia flagitia, tecum prius consenserim. Ceterum omnes magistratus esse criminosos teneo, ut qui se plusquam populum solent seruare.

Vale nihilominus, et gratias tibi pro opinionibus tuis.
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Rhumak on Ven 15 Iun, 2007 12.27

Vettio spd

Minime, fateor, bonus chrestianus dici possum ut qui potius ut aperte saepe dixi gentilis sim. Certe minime homicidium, ut fere cuique hominum, mihi placet, et homicidae. Non numerus, ut dicebam, homicidia peiora meliorave facit, sed causa. Qui tyrannum caedit se suique populi liberandi gratia nempe homicida est, quia tyrannus homo, sed quis hominum eum damnet umquam? Num de capite damnandi Harmodius et Aristogiton, vel ut propiora attingam Caietanus Bresci, qui, cum rex Hubertus I anno 1898 in foro Domus Mediolani Florentium Bava Beccaris imperatorem praetorianorum suis in multitudinem panis pretii minuendi causa conclamantem ut ignem facerent imperare iussisset, ex America in Italiam illud horribile monstrum occisum volavit, quod - dis mille grates agantur - mense iulio anni 1900 denique perfecit? Valde gloria eum tenet, quam et ipse ei tribuo - videas quanto a chrestianis distinear! - sed nemo eum homicidam esse negabit. Sed rogo quaedam recula homicidae isti alterique illi Bushi interest: qui populum causa petrolei caedit non numeri mortuorum exiguitate, vel etiam qui generis humani discriminis causa velut Hitlerius factionumve gratia velut Stalinius, sed vesania causae ab occisore regis unius tyrannive differt. Vt qui gentilis nec chrestianus sim, ultionem nonnumquam iustam esse censeo, et cruentam quidem: qui potestate sua ad opprimendos populos utitur necandus est: hoc plane est quod Bush esse videtur. Sed ultionem advocare non potes, si quando quosdam ex quodam populo te icisse suspicaris vel quaedam illicita arma habere, et hoc sat est ut omni populo bellum inferas, qui nullius rei sons est: haec non ultio, haec purum homicidium, et pessimi quidem generis.

Valeto
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby D. Vettius Saturninus on Sol 17 Iun, 2007 0.50

Rhumaki pertinacissimo s.d.p. Scio argumenta tua, mi sodalis, quae etiam cotidie ex parte sinistra audio: Bushem dicunt petrolei, illicitorum armorum, cuiusuis causa bellasse; infantes consulto necare; omne ius uni cuique propter Talibanos penes Quantanamum captiuos uetare; in tormento inhumanissimo propter caput carnificis penes Abugrabium subligare ornatum femineo indulsisse. Adde hoc, ut omnem calfactionem uniuersam propter noxium Kiotense contractum non subsignatum aggrauauit, ut me confitear audiuisse totam accusationum cantiunculam. Nec mirum. Accusant quod faciunt. Nemo enim in malo lucro, auaritia, dissimulatione, caede sine discrimine, doloris alieni gaudio, humani generis odio melius quam rabidior socialistus exercet. Cur quoque non citent numeros facillime uidetur. Bushem conspirasse pro omni petrolei lucro ante ipsud belli factum, etiamsi nullo documento, iactant, qui modo quintam partem post ipsud factum accepit; cum autem Saddamus et UN archipirata Cophius Annanus conspirassent ut omne tale lucrum usque ad famem populi Iraciani coaceruarent, siluerunt. Cur tandem? Quia boni socialisti erant. Cum terrifex familia Iraciana pro scuto humano utitur quae casu pereat, hoc facilius conlatum est cum octiens centena milia ciuium Iraccianorum qui sub Saddamo glandibus, laqueis, serris mechanicis supplicio afflicti atrocissimo in mola Factionis Bathicae Socialistae contusi sunt, mentione numerorum relicta. Cur tandem? Te suspicor, optime Rhumak, non placatum fore donec ultimum faeneratorem suo rudente suspensum uideris. Quam optime!
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria


Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron