by Iulia on Sat 23 Iun, 2007 18.41
Iulia Erico optimo s.p.d.
Ignoscas, Erice, quod solum nunc tibi rescribo. De condicione Latinitatis in Bulgaria scilicet aeque imperita sum ac tu, at nonne omnia adiuvanda sunt, quae ad Latinitatem propagandam aliquo pacto prodesse possunt? De ceteris, quae ibi scripta sunt, cum non intellegam, neque aliquid conicere neque ullo pacto iudicare volo - ea solus Demetrius nobis explicare potest. Temporibus autem hodiernis, quibus omnibus praesto est interrete, nullo dubio plures viae exstant, ut homines ad usum vivum Latinitatis adducantur quam ante, cum quibus cordi est facile invenire possint, qui eis Latine scribentibus loquentibusve respondeant. Credo me non solam imprimis per interrete Latinitatem vivam colere coepisse et solum postea e regnibus virtualibus in mundum realem descendisse. Cum haec exstet facultas, ut sine magistro certo in mundo reali homines ad Latine scribendum adduci possint, talia proposita promovenda mihi esse videntur.
De ceteris, ut verum dicam, nihil dicere audeo quin Demetrius amplius de finibus suis nos certiores fecerit.
Quod scripsisti te solum e Latinistis Finnicis hic scribere, credo id plerisque in terris simile se habere. At animadvertisti unum quinque millionum Finnorum hic saepius nuntios mittere, ex octoginta millionum Germanorum autem duos, quorum altera ne vera Latinista quidem est? Vale!
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!
- mathesis localiter trivialis -