by Iulia on Sol 02 Ian, 2005 22.48
Iulia sodalibus sal.
Marce, sententiam tuam maxime probo. Sunt plures rationes quibus universum videtur posse explicari - omnia fortuitu fieri, omnia esse praedestinata, omnia - ut dicunt scientiae naturales - a certis legibus esse facta et factura, etc. Quovis autem itinere quaeris responsum, semper est aliquid inexplicabile: physici e.g. mirantur, quod universum tali esse natura, ut nemo possit dicere utrum sit implosurum an semper expanditurum; si enim paululum minus esset materiei in eo, expanderet, si autem esset paululum plus, imploderet.
Sunt autem multi homines, prorsus qui negent se credere in Deum, qui ipsi autem tibi diligentius quaerenti dicent se credere si non in Deum, tamen in quandam potestatem inexplicabilem, quam autem confiteantur oportet deum appellari posse. Qui homines, cum negant se in deum credere, recusant fidem Christianam vel dogmatismum ecclesiae, non autem negant esse quandam potestatem, quam solum non dei nomine dicere volunt.
Videte diagolum e Fauso a Goethe scripto (Hortus Marthae):
M.: Credisne in Deum?
F.: Puella mea, cui licet dicere:
Credo in Deum?
Sacerdodes potes aut sapientes rogare,
quorum responsum ludum videtur esse
de quaerente.
M.: Ergo non credis?
F.: Noli me perperam intellegere, facies tu dulcis!
Cui licet eum nominare?
cuique confiteri:
Credo! ?
Cui sentire
et audere
dicere: Non credo! ?
Qui omnia complectat,
omnia sustinet,
nonne tenet sustinetque
te, me, se ipsum?
Caeli nonne curvantur in altis?
Terra nonne hic infra firme iacit?
Et nonne, benigne spectantia, ascendunt
Sidera perpetua?
Nonne oculo in oculum tibi video,
et nonne omnia
in caput ac cor tibi urgent,
et in secreto aeterno sunt
visibiliter invisibiliter iuxta te?
De hoc exple cor tuum, quamviscumque sit magnum,
et quando tota in hoc sensu es beata,
appelle beatitudinem! cor! amorem! deum!
Ego non scio nomen
huius rei. Sensus est omnia!
Nomen sonitus est ac fumus.
[...]
hoc dicunt ubique
omnia cordia sib die caeleste,
omnis in sua lingua;
cur non ego mea?
Tali modo putaverim omnes credere in deum, quibus cordi est aliquid novisse de mundo. Ceterum diligo sententiam Pauli in epistola sua prima ad Corinthios:
1:25 quia quod stultum est Dei sapientius est hominibus et quod infirmum est Dei fortius est hominibus
Valete!
Gottingae, a. d. IV. Non. Ian.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!
- mathesis localiter trivialis -