noricus Rhumaki salutem
salue, mi optime! litteras tuas tam amicissimas me ualde gaudere scito, idque magis cum me nonnulorum meorum nuntiorum paeniteret, quos hoc foro reliqui. sed iis ad nihilum reductis abolitisque nouas epistulas scribendo non minus laetor. peregrinationibus, de quibus auide scire cupere uideare, interea finem impositum esse scito. sed memoriae mandata sunt, quae omnia uidi Europae atque quibuscum hominibus conueni. equidem cumque uehicula adspicio quaecumque me praeteruehientia pergrauia desiderio doloreque nonnulo affici soleo atque cupidine itinera faciendi. nunc autem domi sedeo fumans dum algorem curasque omnes huius hiemis foris esse facile patior. uiuo ac uos quod me haud minus placere tamen scito!

nonnumquam cellam peto carbonem domum latum caffeo calido supra foco inuitante. reliquuum tempus consumo ad discendum. computatris studeo et hic inprimis programmatibus, quae sunt exscripta SCHEMATE (id est anglice scheme - praebeo tibi hic situm, si forte plus de hoc legere uelis:
http://schemers.org ] ), quod quidem plurimum usui est linguis antiquis studenti, breuitate elegantiaque simili quam lingua Latina praedito. praeterea Graecum meum cogere conor, ut Latinum meum exaequeat., dum puellas insequor amicosque conuenio et caetera, quae nisi priscae mei uitae periculis gaudiisque sufficiant tamen nonnihil sollacii praestant. nolito, amice, nunc putare me hortulos Epicureos irrigare, sed pernecessarium est ualetudinis causa me aliquo modo recreatum iri. autumno fere occiserim...praeterea non diu uno et eodem loco uiuere possum, itaque nouum officium discere me oporteat, siquidem libere, ut mei generis decet, uiuere uelim. haec hactenus. si uere cupis de praeteritis temporibus a me quid audire, proponas forsitan aliquam rem. num cuncta quae mihi acciderint scire uelis? ceterum quaeram, anne per iocum de tantis itineribus, quae feci, et tam multis gentibus, quibuscum conueni locutus eris. nonne ludibrium quoddam e uerbis tuis percipi possit? numquam me Europae fines transgressum esse scito. et quis est, qui totis gentibus conuenire queat? Caesarem tantum fecisse putemus, me minime! si tibi Italo de aliis Europae gentibus quid narrem forte dicas qua de terra id faciam.
uale
OPTIMA IN CYNOSARGE DISCEBAM AB OPTIMIS.