Page 42 of 44

Re: Novus es in foro? Huc accede!

EmitteMissus: Ven 11 Iun, 2010 15.34
by Lana
Avete, amici!
Felicissima sum quia hoc forum inveni! Longe quidquid simile quarebam. Linguam Latinam nam amo et vos quoque eam amare gaudet me! :D
Nomen mihi Lana est et Croatica sum. Lingua Croatica et lingua Latina carissimae linguae meae sunt.
Carmina Latine scribere tento, sed cultor voluptarius sum.
Nos bene concordaturi esse spero!

Re: Novus es in foro? Huc accede!

EmitteMissus: Ven 18 Iun, 2010 14.32
by Gallaecus
Avete magni homines qui tantam doctrinam hic ostenditis!

Hic vobis adulescentulus tanta facunditate vestra, qua verba expendentur, obstipui, pectus amore incestum perlegere orationes iocundas et discere saltem paululum, quod menti mea liceat.

E Gallaecia terra, fine terrae occidentalis dat vobis salutem gallaecus, cui domus prope filii Zabedaei sepulchrum sita est.

Re: Novus es in foro? Huc accede!

EmitteMissus: Lun 12 Iul, 2010 13.48
by Nooj
Salvete sodales, tiro sum. Si non intellegetis me, dein cogitate ut ego plus magno non intellegam vos! Incolo Australiam. Natus sum undeviginti annos. Discipulus sum linguae Latinae et antiquae Graecae in Universitate, spero ut 'Classicist' futurus sum.

Re: Novus es in foro? Huc accede!

EmitteMissus: Mart 10 Aug, 2010 19.15
by Martinus567
salve Nooj!

Egomet intellexi quod in nuntio tuo scripsisses. :D

Re: Novus es in foro? Huc accede!

EmitteMissus: Sol 19 Sep, 2010 12.17
by mainikka
salvete omnes, sodales! nova sum in hoc foro et laetor me quam multi latine scribere ament videre.
omnes hortari, si possum, mihi placet ut aliquando me in locutorium (chat) latinum conveniatis quod "CIRCULUS LATINUS PANORMITANUS" appellatur: http://www.cirlapa.org/locutorium.htm.
antea frequenter hic situs colebatur, nunc infeliciter numquam fere quemquam invenio cum quo iocunde loqui possim.
aliam sedem interretialem novi, in qua scribere vivaque voce loqui potis est, quae schola.ning appellatur: http://schola.ning.com
novistisne etiam vos alia locutoria ubi latine loquendum sit?

curetis omnes ut valeatis!

mainikka

Delevi nuntium duplicatum. Andreas Moderator.

Re: Novus es in foro? Huc accede!

EmitteMissus: Ven 01 Oct, 2010 0.57
by gandalf8
Mercuri Hungarice, tibi amicisque finnici qui hunc locutorium nobis latinae linguae cultoribus paravistis plurimas gratias ago! Saepe in posterum hunc in situm introibo et vobiscum magno gaudio de latina lingua ceterisque magni momenti argumentis loquar!

Re: Novus es in foro? Huc accede!

EmitteMissus: Sat 02 Oct, 2010 19.43
by gandalf8
Amicis huius situs auctoribus salutem plurimam dico. Multos nuntios russica lingua nuper scriptos repperi hoc in foro quos v os quoque iam repperisse puto. Timeo ne hi nuntii in se virus quoddam electronicum condant. Responsionem quam celerrimam ad hunc timorem meum date. Valete! Gabriel

Re: Novus es in foro? Huc accede!

EmitteMissus: Iov 25 Nov, 2010 12.10
by Gisela Novesiana
sodalibus novis Gisela Novesiana salutes plurimos dicit!
Felix sum me hanc paginam invenisse. Novi inscripti magna cum benignitate salutati sumus. Vere dubitavi, ne satis Latine scribere possim. Tam eleganter quam vos scribere non possum, latine loquendi perita non (iam?) sum.
Ego curatrix socialis in urbula Novesia ad Rhenum sita mente vel animo aegrotis auxilium do ad vitam suam agendum. Duo ex meis amicis plus vel minus Latine intellegunt sed non libenter scribunt. Vobiscum tamen quamquam tela totius terrae linguam totius paene terrae loqui possum. Dictionarium propter computatrum iacet...
Valete!

Re: Novus es in foro? Huc accede!

EmitteMissus: Sol 05 Dec, 2010 21.17
by Martinus Sabariensis
Martinus Giselae Novesianae salutem suam dicit plurimam

Maxime gaudemus te nostrum gregem visitare. Tu igitur laboratrix es socialis. Loquere, quaeso, mihi quemadmodum linguis mundi omnibus loqui possis, cum te vobiscum tamen quamquam tela totius terrae linguam totius paene terrae loqui posse dixeris.

Tua responsa gratias ago multas.

Valeto.

Re: Novus es in foro? Huc accede!

EmitteMissus: Mart 07 Dec, 2010 17.05
by Hiber
Salvete!

Gerardus sum atque in Barcinone habito. Linguam latinam studio sed cupio parlare bene istam bellam linguam.

Gratias ago per correctionibus voloque compartire vobiscum hic moltum.

Ave


Gerard
Hiber

Hoc festo die vobis optima omnia opto!

EmitteMissus: Sat 25 Dec, 2010 19.57
by gandalf8
Hoc Iesu Christi die natali a. D. MMX omnibus qui situi YLE operam dant quique sodales situs YLE sunt omnia bona opto!

Re: Novus es in foro? Huc accede!

EmitteMissus: Sol 16 Ian, 2011 20.15
by Ludovicus hirpinus
Salvete!

Novus sum in foro. Ludovicus sum und in Helvetiorum terra vivo, sed meridionalis Italiae natus sum. Latinam linguam septem annos studui et felicissimus sum me hoc forum invenire. Latinus meus non optimus est (tempus fugit), sed spero vos correcturos atque toleraturos esse

Re: Novus es in foro? Huc accede!

EmitteMissus: Sat 05 Feb, 2011 0.05
by Ieffrey Arauium
Saluete! :D

Nescio latina lingua. Sum discere, sed habeo dubias. :oops:

PostScriptum: Ignoscant errores. :oops: ² (Multos sunt)

Valete! :)

Re: Novus es in foro? Huc accede!

EmitteMissus: Sol 06 Feb, 2011 14.11
by Gregorius Leodiensis
Gregorius omnibus sodalibus s. d. p.

Felix ego hunc forum linguae latinae dicatum repperi in rete, felicior autem vestras eruditissimas urbanissimasque sententias legi atque admiraui.

In urbe cui nomen est Leodium habito. Quod est situm proximum ab illa Eburonum Atuatuca apud quam divi Julii exercitum magnam cladem accepisse legimus.

Studia philologiae classicae quinque iam annis peracta, linguae latinae disciplinam persequi ac praesertim in eius scientia progredi est in animo meo.

Ne dubitaueritis, si usquam errores sermonis comisissem, eas, quaeso, corrigere.

Ualete.

Salvete omnes!

EmitteMissus: Lun 14 Mart, 2011 21.05
by Valerianus
Gaius Tullius Valerianus omnibus S.P.D.

S.V.B.E.E.V.

Civis Romanus sum (novaroma.org) et civis Insulae Rhodensis (apud Civitates Foederatas Americae). Linguam Latinam doceo. Uxorem Gaiam Valeriam Pulchram habeo. Semper amicos amicasque Latine loquentes invenire volo.

Valete!

Data ex urbe Providentia, Pridie Idus Martias A.U.C. MMDCCLXIV (P. Ullerio Venatore et C. Equitio Catone consulibus)