Page 1 of 1

Quid est veritas?

EmitteMissus: Ven 28 Mai, 2004 20.09
by Notus sum
Queitis comiter dire mihi quid est veritas?!

EmitteMissus: Sol 30 Mai, 2004 21.03
by Spartacus
Spartacus ad quem "Notus Sum" nuncupatus est sal.

Oracula consulere ego quoque non queo. Sine me dumtaxat te hortari ut librum ab "Immanuel Kant" - "Iudicium de Ratione Pura", aut Germanice "Kritik der Reinen Vernunft" - cum cura legas.

Bene valeas.

veritas

EmitteMissus: Lun 21 Iun, 2004 17.27
by wamser
Carissime ille, qui se "Notus sum" praedicet!

Nunc mihi et tibi respondere conabor:

veritas est in communi opinione philosophorum adaequatio verborum sententiarumque et praelingualium rerum observandarum vel empiricarum.

Haec est veritas prototypica.

Prima praepositio eius conceptus: Regnum verborum et regnum rerum videndarum inter se dependent, sed unumquodque per se.

Secunda praepositio: Non omnes res omnium temporum et locorum inquirere possumus, nisi dei omnipotentes et omnia scientes sumus. Qua de causa veritas sententiae cuiusdam existat, sed nescimus. Exempli gratia:

    Ante centum annos in urbe Monacchio passer in mense Aprili de tecto parocchiae volavit et puellam in cubiculo sedentem appetivit et ei oscula dedit.

    Centum annis post hoc saeculum, in quo vivere gaudemus, passer in eadem urbe senatum observans nocte Aprilis tertia mortem in senatu obibit.

    Heri in somnio meo vidi pilam rubram.

Duae sententiae temporis et loci causa probari non possunt. Ultima sententia solum somnianti illi nota est.

    Quare paulum disputemus rebus futuris et allis epistulis, quomodo et verba et vis empirica inter se interferentes eam veritatem, quae dicitur, constituant.


Immanuelum brevibus verbis attingam: Scientia de legibus naturae innata aposteriori historiae generis humani et apriori individui hominis singulique dici potest.

De veritate...

EmitteMissus: Mart 22 Iun, 2004 22.43
by Marcus Favonius
Quod ad veritatem attinet, amici, Angulum quoque visitate philosophicum, qui a Cristiano Iulio, amico nostro Argentino, ingeniosissime est instructus!