Ericus Palmén Marco Favonio s.d.p.
Ego quoque sincere, etsi nimis diu cunctatus, in numerum gratulantium tibi me adiungere volo. Dignissimus es, qui princeps nostri fori lauderis, nec tantum ideo, quod numero nuntiorum tuorum nos omnes longe praecedis, sed etiam quod, quantum animadverti, de quovis themate quam optima Latinitate scis disserere, et quaecumque scripsisti, in iis semper, ut ita dicam, nobilis quidam animus veri humanistae invenitur.
Pridie Kalendas Februarias nobis rettulisti te, cum undequadraginta fere annos officii muneribus functus esses, rude donatum esse. Scito me quoque quondam undequadraginta annos institutioni linguae Latinae dedicavisse (primum tres annos in gymnasio, deinde triginta sex in universitate)! Liceat nunc mihi, iam nonum annum in pensione viventi, ita te salutare: â€