De vulpe cornice et lepore

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De vulpe cornice et lepore

Emitteby Agricola on Lun 21 Ian, 2008 15.54

Agricola qui et Matthaeus omnibus spd


molliter aeria consederat arbore cornix
languida neglectis otia rebus agens
hanc in ramosa lepus adspexisse latebra
dicitur et tali quaerere voce datur:
quae facit ut longo forsan relevere labore
proderit, haec inquit me quoque desidia?
hoc, ait illa, sedens spatio ne damna pavescas
eventura tibi neu vereare mala
ut tamen hoc dubium veniens sopor ipse fugavit
et tandem sensus condidit alta quies
arboris insiluit quo stabat praeda cacumen
vafrior humana calliditate canis
forsitan haec poterunt alios exempla monere
hostis ab ingenio ne loca tuta putent

valete
Agricola
 
Nuntii: 192
Nomen dedit: Sol 18 Iun, 2006 16.34
Location: Italia

Emitteby Rhumak on Mart 22 Ian, 2008 17.28

Rhumak Agricolae colludenti salutem plurimam dicit.

Ex eadem ansa.

Quondam per spatium cornix leporem nemorale,
ut narrat populus, per nemorisque vias
sectabatur, ut illa dies quoque prandia ferret.
Sic pariter rostris effugere ille lepus
conabatur, ut illa dies etiam astra videret:
altera vivere alique, altera vivere avet
bestia; utrumque gravest, quod sol dare possit aventi:
tam procul est; et ob hoc utraque fessa gemit.
Fessa labore gemit, fit lentaque bestia terrae:
terrae est dens, quo scit rodere dente pedem;
Fessa labore gemit, fit lentaque bestia venti:
quis alas feriant, sunt quoque rostra notis.
"Vivis: - ait cornix - dum vivis corpora serva:
non tanti est, rumpas ut tua tela, fames";
"Vivis: - aitque lepus - dum vivis respice vitam:
pellit (causa minor) illa famem, ipse necem".
Semet uterque monet verbis his hisve propinquis
et dictis facto paret uterque suo:
sic consedit avis ramo somnumque petivit
maiorique fugae se dedit inde lepus.
Rodit terra pedes: iam rosos ocius haurit:
post paucum spatium vis leporis cecidit.
Interea volucris somno satiata resurgit
evolat et cupiens se satiare cibo.
Non ferit aura alas, immo solidat recreatas:
sic leporem fessum vis avis eripuit.

Vt maior causast, animum firmare docemus:
maior enim ut causast, maior et anxietas.


Feliciter versificatoribus
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Rhumak on Sol 10 Feb, 2008 18.50

Agricolae qui et Matthaeus colludenti spd


Mus didicit intra muros casulae mansisse:
Dixerat huic mater: "serva, sis vivere, limen"
Dicitur incurrisse colubram intus casula tum
mus subito et quaesisse "quid in tellure mea tu?"
respondisse colubra "tuere bonum huius fidei:
nam satius sit abesse domo propria praedai
si scit scire hostem praedam esse domi propriai.
Quare tu usque time magis quam me ipsum patriam, mus."
Quis dictis agilis serpens vorsus sum repsit,
dente premit carnem, spira respiria stinxit.

Inde, puer, nimis constantes vitare latebras
disce: ubi primum hostis te comperit esse in tuto,
hoc ipso scito te desisse esse in tuto.


Vivavuve
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium


Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron