Missus: Lun 31 Iul, 2006 13.59
Salvete!
De pizza vertenda haec considerem: "crustum" "crustulum" et "opera pistoria", etsi Vettius noster "italicum" "neapolitanum" et "siciliense" addit, aliis cibis innuunt verba, praesertim dulce sapientibus: nam si crustu(lu)m siciliense te comesse dixeris, mi Vetti, te "cassata siciliana" vel "cannolo" commesse rebor atque sin "neapolitanum", "babà " putabo.
Etiam placentae nomen cibum dulcem saepissime significat (praesertim far vel triticum pistum melle sesamoque/ve sparsum, ab Etruscis Libero oblatum).
Inter verba maxime pizzae propinqua unum illud mi valde placet, "offa": quae tametsi et alia duo significat ("frustum alicuius cibi" et "globulum"), si haec synonyma quodam spiritu "attico" fulti sustulerimus (globulum vocabimus globulum tantum, vel ortocreas; frustum licebit appellare frustum, vel bolum, vel cuppediam - si bonum), cum plerumque saporum particeps per se offa sit (et sale tantum sparsa, qualem, nisi fallor, Aeneas simul Latium perventus comedit; et melle sparsa, qualem Orphaeus Euridicen requirens cani Cerbero iecisse traditur), altero sapore sublato (cui iam longe "placenta" et "crustum" satis sunt) et longitudine et sono verbo pizzae simillimo uti poterimus, longe similiori quam "placenta" (quod nomen demum in suo significatu hodierno italico cupidinem edendi mi ferme subripit: nam nescio quid apud vos americanos hoc verbum significet, sed nobis italis pelliculae, qua in ventre materno obvoluti vescebamur, innuit!...).
Nonne et vobis "offa" tam brevis quam "pizza" videtur facilisque pronuntiatu multoque magis latine personare?
Ceterum "placenta compressa" omnino cupidinem edendi mi subripit!!!
Valete usque quaque