by Marcus Favonius on Sol 12 Dec, 2004 13.55
M. Favonius sodalibus, imprimis Ricardo Cordubensi collegae s.d.p.
„Lexicon recentis Latinitatis“ a. MCMXCVIII etiam in Germania editum est (ISBN 3-933070-01-5). Quam editionem ad manum habeo: plus CD pp.; annexi sunt praeter prooemia tres indices: index, in quo scribendi compendia explicantur, index scriptorum eorumque operum, index lexicorum adhibitorum. Inspici possunt XV fere milia vocabulorum, quae ad omnia huius temporis pertinent genera vitae rationesque: ad disciplinas liberales et naturales, ad technologiam, ad religionem, ad medicinam, ad artem athleticam, ad rem militarem, ad sermonem cotidianum......
Carolus Egger in prooemio editionis Italicae a. MCMXCI scripto: „In faciendis verbis novis curae nobis fuit ut totam Latinitatem perscrutaremur, quae usque ad iniens saeculum VII ducitur. Est enim animadvertendum in lingua Latina serioris aetatis multo plura vocabula inesse quam in Latinitate optima, quam classicam vocant. Quotiescumque non dabatur ut hisce fontibus uteremur, verba petita sunt e Latinitate mediae aetatis, e Latinitate ecclesiastica..., e lingua Graeca, praesertim quae nostris viget temporibus. Cum omnia subsidia huiusmodi deessent, veri nominis verba nova sunt facta, servatis normis disciplinae philologae et indole linguae Latinae. Fons praecipuus, unde plurima hausimus, fuit Thesaurus Lingaue Latinae, opus praestantissimum, sed pro dolor nondum ad finem perductum...“.
Ut exemplis utar, tria haec vobis praebeo lemmata (p. 135sq.):
***
Flughafen, m. 1 statio aëronautica, f. 2 aëoportus, us, m. vgl. Lat, 30, 1982, 112 E.g. aeroportus; ~ Londinensis; ~ Melitensis; ~ Keniattianus; ~ Georgiopolitanus. Syn.: aërostatio; aëronavium portus; aëriportus.
Flugmodellbau, m. formellarum aëronavalium fingendarum ars, f.
Flugzeugtr