Page 1 of 1

de auctoribus maedii recentiorisque aevi

EmitteMissus: Merc 17 Nov, 2004 12.02
by sulla
Sulla Sparatco et Mercurio s.d.

Usque ad XV seculum omnes historici res gestas regum polonorum et totam Poloniae historiam latine memoriae tradiderunt. Hi sunt Magister Vincentius dictus Kadlubek, Joannes Dlugosius et alii. Gallus Anonimus quoque historiam civitati nostri narravit in "Cronica" sua. Hic erat fortasse Hungarus :D , sed quae esset eius origo certi non sumus. Etiam magna opera de rebus politicis latine scripta erant, ut Andrei Modrevii "De re publica emendanda".
Tempore XVI, XVII seculi plerissimi poetae nostri latine sua opera scribebant. Inter quos Clemens Janicius (poeta laureatus), Dantiscus, Joannes Cochanovius (poeta laureatus), Casimirus Sarbiewski (christianus Horatius) et alii.
Non invita excerpta carminum eorum vobis mittem, sed hodie tempus mihi abest.
Dicite mihi, quaeso, utrum in civitatibus vestris auctores olim fuerint, qui latine scripserint?
Salvete :) !

EmitteMissus: Merc 17 Nov, 2004 16.08
by Mercurius Hungaricus
Mercurius Sullae s. d.

Amica mea carissima, novum colloquium instituisti sub titulo "de auctoribus maedii [!] recentiorisque aevi", etsi hoc colloquium cum eodem titulo iam existat ac nuntiis variis memoratuque dignissimis abundet; immo ibi Marcus Favonius tibi nuntium miserit! Nuntium ergo tuum ut illuc transferas, tibi suaserim. Ceterum excerpta operum a Polonis auctoribus scriptorum et ipse libentissime legerim! Vale. Transaquinci, d. XV. Kal. Dec.

EmitteMissus: Iov 18 Nov, 2004 22.31
by Spartacus
Spartacus Sullae sal.


Gratias tibi ago, Sulla, pro litteris de autoribus tuae patriae. Me miserum, nullum legi!

Sin vis de autoribus Lusitanis vel Brasiliensibus scire, qui Latine aliquid scripserunt, tantummodo dicam quod scio: paene nullam rem. Antonius (Antonio) Vieira tamen, sacerdos, unus liber in Latina scripsit. Solebat autem excerpta Latine in suis sermonibus scribere. Ferunt eum optimum auctorem Lusitane fuisse. Liber quem is Latine scripsit, quamquam operam dedi ut invenirem, nondum habeo. Heu!

Vale.