Page 38 of 44

Re: NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!

EmitteMissus: Mart 28 Oct, 2008 22.08
by Alexander Tazzinius
Aue Aurantie!
Perbelle huc accessisti: nam hic inuenies multos qui amore latini sermonis ardent atque nihil aliud expectant nisi occasionem latine colloquedi (uel scribendi) cum aliis qui idem studium hoc colant!
Agedum igitur amice, de omnibus rebus quae tibi in mentem uenierint scribe nulla mora interposita!

Ceterum hoc interdum aequo animo tolera, quod aliquando serum responsum accipies: quamquam enim sermo latinus pulcherrimus sit, attamen non multi eo uti bene sciunt, igitur saepe timidi sunt neque scribent... Vel ii qui bene sciunt -plerumque docti uiri uel studiis occupatissimi- parum uacant ad respondendum.

Sed tu noli desistere, et perge in scribendo! Semper spero plures opiniones suas scripturos esse!
Responsa tua expecto,
Vale!

Re: NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!

EmitteMissus: Mart 28 Oct, 2008 23.37
by Pelagus
Salve quirites!

Dum, non possum recte me exprimere verbis latine, sed ut aiunt senex fiunt semper discendo. Sum sodales Burdigalia ( possum autem loqui gallice!). Nomen mihi est Pelagus et volo me scriptorem rerum gestarum fieri.

Re: NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!

EmitteMissus: Iov 30 Oct, 2008 21.51
by aurantius
Alexander Tazzinius wrote:Aue Aurantie!
Perbelle huc accessisti: nam hic inuenies multos qui amore latini sermonis ardent atque nihil aliud expectant nisi occasionem latine colloquedi (uel scribendi) cum aliis qui idem studium hoc colant!
Agedum igitur amice, de omnibus rebus quae tibi in mentem uenierint scribe nulla mora interposita!

Ceterum hoc interdum aequo animo tolera, quod aliquando serum responsum accipies: quamquam enim sermo latinus pulcherrimus sit, attamen non multi eo uti bene sciunt, igitur saepe timidi sunt neque scribent... Vel ii qui bene sciunt -plerumque docti uiri uel studiis occupatissimi- parum uacant ad respondendum.

Sed tu noli desistere, et perge in scribendo! Semper spero plures opiniones suas scripturos esse!
Responsa tua expecto,
Vale!


Aurantius Alexandro S.P. dicit:

Profecto timidus sum, sed conabor colloquere latine, quia nunc latine loqui debeo cum condiscipulis meis et in scholis et in prandiis et omnibus momentis dierum.

Haec experientia cepit abhinc 4 hebdomadas et nondum fluenter loquor. Sed gradatim. Gratias tibi propter nuntium tuum. Conabor scribere saepius.

Omnia menda, quaeso, emmenda et dic mihi.

Vale.

Rogerus

Re: NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!

EmitteMissus: Ven 31 Oct, 2008 1.01
by Iulia
Iulia Aurantio s.p.d.
Liceat quaerere: esne Montellae? Qui, quod sciam, solus locus est in Italia, quo discipuli conveniant et Latine inter se colloquantur. :-)

Re: NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!

EmitteMissus: Ven 31 Oct, 2008 15.04
by Alexander Tazzinius
Alexander Aurantio Pelagoque salutem dat

Equidem bonum consilium cepistis Auranti! Certe breui latine scibis optime, si tam saepe eo uteris quoque die! Ego quoque cupiam simile aliquid agere, sed impedior quia neminem apud locos quos incolo inuenire possum cui latinus sermo ita placeat ut tale inceptum ineat. Ita mihi satis esse debet latine quandoque pauca scribere... Bona fortuna tibi euenit!

Salue et tu, Pelage! Te quoque hortor ut multa scribere conaris nobis, uel hic uel in aliis thematibus!

p.s.tibi aliquae corrigo quae animaduerti mendosa esse in scripto tuo... si in meo errores quosdam inuenieris et tu fac idem quaeso!
colloqui, non colloquere
(in superiore tuo nuntio) operam dare linguae latinae, non lingua latina

Re: NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!

EmitteMissus: Ven 31 Oct, 2008 18.22
by aurantius
Aurantius Iuliae s.p.d.:

Ita est ut dicis. Deus mihi hanc magnam ocassionem dedit et hic discere linguam latinam et graecam conor. paterna lingua mea hispanica est, et callebam quoque italicam. nunc omnes linguas capite meo miscentur. Spero post aliquos menses callere linguam latinam. Salva sis, soror. :)

Re: NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!

EmitteMissus: Sat 01 Nov, 2008 3.39
by Iulia
Iulia Aurantio s.p.d.
ante quam post nimias lucubrationes cubitum eam, paucis tibi respondeam.
Linguas tibi in mente confundi bene mente fingere possum: et mihi ita fiebat, cum Italicam linguam discerem, et nisi attenta sim, et nunc fieret, etsi multum utraque lingua scribendo hanc difficultatem maxima ex parte sustulisse credo - spero! At nonnumquam fit, ut iterum confundam.
Hispanicae linguae in schola quidem duos annos operam dedi, sed pessimis magistris, ita ut perpauca, quae haerebant, expellere suscepi, ne Italica disturberent. Hispanicae ergo linguae vix quicquam scio, quod minus doleo, e quo animadverti me etiam Italice cum Hispanice loquentibus quodammodo colloqui posse... :wink:
Etiam ego gaudeo te tali occasione frui posse. Solent quidem plures Mexicani Montellae esse... Gaudeo in patria tua tot iuvenes ultimis his annis exstitisse, qui Latinitati tam assidue studeant.
Si tua interest ludi pedifollici, fortasse urbis meae nomem nosti: Gottingae enim ante hos duos annos habitabat turma Mexicana totaque urbs vexillis Mexicanis abundabat. Nunc autem studeo Stutgardiae.
Optime vale!

Re: NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!

EmitteMissus: Lun 03 Nov, 2008 16.45
by Mamars
Ave omnes,
Marcus appellor, adulescens Picenus sedecim annos natus sum.
Etiamsi latine loqui conor id recte non facio.
Puto me in primo tempore lecturum colloquia vestra, non scripturum meum esse.
Mihi multum studium latinum sermonem discendi est.

Emendate me si scribendo fefelli.

Valete, Marcus.

Re: NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!

EmitteMissus: Mart 04 Nov, 2008 1.23
by Scipio
Scipio Marco s.d.
Ave amice, Ego Scipio, ex Parma venio, sed mater mea picena. Illa ex Ophyda venit, quae urbs in Provincia Picena est.
Vale

Re: NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!

EmitteMissus: Iov 06 Nov, 2008 16.35
by Pelagus
Ave Quirites!

Nomen mihi est, ut dixi supra, Pelagus. Qua lingua latina vos verba facistis? In Ciceronem lingua aut in moderna, hoc est latine hodierno? Praeterea, quid est creberissimorum hominorum labor in universum?

Maxima gratias vobis ago.

Re: NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!

EmitteMissus: Iov 06 Nov, 2008 21.09
by Mamars
Pelagus wrote:Ave Quirites!

Nomen mihi est, ut dixi supra, Pelagus. Qua lingua latina vos verba facistis? In Ciceronem lingua aut in moderna, hoc est latine hodierno? Praeterea, quid est creberissimorum hominorum labor in universum?

Maxima gratias vobis ago.


Marcus Pelago s.p.d.
Quantum ad me pertinet prisco latino loqui conor.

Vale, Mamars.

Pauca de me

EmitteMissus: Sat 10 Ian, 2009 22.01
by kappi
Salvete omnes!
Omnino nova sum in Latina Lingua discenda et in loquendo Latine, sed amo toto corde meo hanc dialecton... Ita, meam natalem linguam, quoniam ego Italica ;)

Spero in proximis conversationibus, vobis parcentibus errata mea si invenientur...

Iulia

Re: NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!

EmitteMissus: Sol 11 Ian, 2009 21.18
by Rhumak
Ita, meam natalem linguam, quoniam ego Italica


nostram natalem linguam, macte virtute!

sodalia, si more tuo - modo bene intellegerim quae paucis verbis dixeris -, etiam cetera itala plebs cogitaret, idest latinam linguam nobis pariter natalem esse atque italicam quae vocatur, et quae nil est atque eadem lingua saeculis provecta, et lingua latina antiqua et nostra latina hodierna multo melius se haberent. Accessus tuus ad hoc forum quam faustissimus tibi sit.

Vivavuve

Re: NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!

EmitteMissus: Lun 12 Ian, 2009 23.41
by Mingau
salvete! novus sum quoque in hoc foro. veniam si errabo in latinitate. scitis, solum quinque menses didici latine ad nunc. hungaricus sum velut satis homines hic, ut vidi. cupio latine loqui velut quicquam linguam aliam. dicite aliquod de vobis!

Re: NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!

EmitteMissus: Iov 29 Ian, 2009 22.35
by Sergius Rafael
Salve Mercurie!


Gratias ago tibi pro pulcherrima verba et plurimis modus dicendi . :D , praesertim istud: "Scribendo
scribere discetis". Quando erabam in Seminario Superiore Varsaviense (in Polonia est) magister docente nobis linguam latinam, explanabat nos quod est gerundium et gerundivum et discrimen inter ea. Hodie melior grammaticam comprehendo, sed non satis perfecte ut loqui sine hesitatione. Multos errores scribo sed non timeo quoniam sine exercitatio numquam progressio fecero.

Cum ave!
Sergius