Otiosus dum illius celeberrimi Auctoris Hiberni clarissimum opus, quod "Pictura Doriani Gray" inscribitur, legebam, in capitulo XI et paragrapho XXI, inter versus quos in editione mea (Einaudi ET Classici 696) numeri XVII XXIque concludunt, quiddam admodum mirum repperi: nam ibi lego:
Vbi magnum velarium erat, quod Nero Romae supra Colossaeum distenderat, illud immane velum in quo pictum erat caelum stellis distinctum et Apollo currum albis equis tractum aureas habenas tenendo ducens?
At, quantum scio, et quantum omnibus constat - cette Oscari Wilde, ut qui sit saeculi sui numero longe doctissimorum nullo negare audente inscribendus! -, Nero nullum velarium supra Colossaeum distendere potuit, quia nullum Colossaeum in tempore Neronis erat in Vrbe, quod enim opus nempe cur Amphitheatrum Flavium vocetur, habet rem suam.
Cui rei igitur adscribenda huius portenti causa? Editorisne errori an ipsius auctoris consultae neglegentiae (nam in eo loco de imaginositate mythica historicaque personae suae, scil. ipsius Doriani, narrat)? Vt hoc sciam, oportet mi referatis, sodetis, quid apud editiones vestras legatur. Addite, si liquet, unde illas figuras, idest caelum et Apollo, esse in velario pictas Auctor compererit.
Legentibus responsurisque gratias agens valedico.