Aliquid contribuere cupivi communitati nostrae Latine loquenti et legenti, id est praevisionem novae STAR TREK pelliculae anno MMIX exhibendae subtitulis Latinis redditae:
http://www.youtube.com/watch?v=5ZDRbbnooLc&fmt=18
Apud ScorpionemMartianum habitum erit programma de STAR TREK deque praesertim hac pellicula nova, itaque responsa vestra, opiniones, commentaria a vobis laetissimus accipiam ac recitabo.
Exspectatis pelliculam bonam? Phantasticam? Terribilem? Tepidam? Dato opere a J.J. Abram viso (e.g. Lost, serie Americana televisifica), putatisne hanc parem esse, ac Star Trek in saeculum XXI propulsaturam?
Uti dico semper, VOX VESTRA AVDIATVR.

Etiam ad hanc inscriptionem electronicam responsa mittere licet: ScorpioMartianus@gmail.com
Valete atque valete!