Ericus Palmén Marco Favonio s.p.d.
In superiore nuntio meo iam IMPLUVIO semantice renovato, quod Iarcius proposuerat, praeliminariter ”viridem lucem monstravi"; sed nunc DEPLUVIUM a te propositum haud minus aptum vocabulum esse existimaverim ad SPATIUM PLUVIALE sive SPATIUM PLUVIUM designandum. Ibi enim tubulo usus aquam desuper spargendo corpus tuum lavare aut refrigerare possis. Id si in usum recipiamus, IMPLUVIO, quod a DEPLUVIO nonnisi paululum differt, non necesse sit extra originalem veterem significationem digredi. Verbum DEPLUERE quidem admodum rarum est, sed hoc non impedit, quin id pro fundamento novi hodierni vocabuli fingendi adhibeamus. ”Licuit semperque licebit / signatum praesente nota producere nomen” (Horatius, Ars poetica 58 – 59).
Occasione oblata tibi gratias ago pro pulcherrimis verbis, quibus me in nuntio tuo (nro 3423) laudavisti, simul quidem mirans , num tantis laudibus dignus sim, cum admodum raro in area nostra aliquid scribam. Te, quia ibidem elegantissima Latinitate usus crebro prope cuiuslibet generis argumenta tractas, unum censeo esse e columinibus firmissimis huius areae colloquiorum Latinorum. Cura, ut valeas!