Ludamus, sodales! Nescio an ludum, quod nunc vobis demonstraturus sum, vos noveritis: ludus enim hic, ut puto, in toto orbe terrarum notus et vulgatus est. Cui nomen est "patibulum", regulae autem haec sunt:
Qui "aenigma" novum proponere velit, titulus ei cuiusdam pelliculae (movie), libri etc. eligendus est - exempli gratia "Age of Innocence" - qui titulus Latine est reddendus ("aevum innocentiae").
Lineae breves pro litteris tituli sunt ponendae (e. g. pro verbo "aevum" -----); qui autem invenire vult, quidnam sub lineis lateat, ei una littera est scribenda, quam titulo inesse suspicatur; quae suspicio si recta fuerit, illa littera ei, qui aenigma proposuerit, in titulo prodenda est (e. g. "a": A----) (aevum); sin falsa, error exstitit, errare autem nonnisi septies licet. (In ludo originali post singulum errorem linea una delineanda est, quibus lineis homo in patibulo dependens efformandus, quae figura septem lineis constat. Quam vero rationem imitari hic certe non possumus...

Cavete, sodales, ne titulos parum notos proponatis!