De causis maiestatis rei publicae Romanae

Colloquia de antiquitate

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De causis maiestatis rei publicae Romanae

Emitteby Area Latina on Mart 02 Mart, 2004 14.39

De causis maiestatis rei publicae Romanae
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Anonymum | 27.07.2003 - 19:06 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Romanis antiquis vita rustica honestissima videbatur. Est enim, ut ait Cicero, parsimoniae, diligentiae, iustitiae magistra. Maiores virum bonum cum laudabant, ita laudabant: Bonus agricola bonusque colonus est.
A maioribus boni mores colebantur. In suppliciis deorum magnifici, domi parci, in amicos fideles erant. Concordia maxima. minima avaritia erat. Iurgia et discordias cum hostibus exercebant, cives cum civibus de virrtute certabant. Praeclara facta putabant divitias.
Cato, qui fuit et aequalis et adversarius Caesaris, in senatu aliquando haec fere dixit: "Nolite, senatores, existimare maiores armis rem publicam ex parva magnam fecisse. Si ita res esset, pulcherrimam eam nos nunc haberemus. Nam sociorum atque civium, armorum atque equorum maior copia nobis est quam illis maioribus. Sed alia fuerunt, quae illos magnos fecerunt: Virtus, probitas, pietas, industria, iustum imperium, animus liber".
Area Latina
 
Nuntii: 106
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 20.14

Emitteby RiccardoP on Merc 20 Oct, 2004 19.48

RiccardoP Anonymo S.D.P.

Cum scripto tuo non convenio: enim non solum armis, sed ne solum moribus quidem Romanos rem publicam magnam fecisse puto. Vero e rei publicae forma iis facultas maximae rei publicae habendae erat: omnium deorum cultus Romae benigne accipiebantur, omnis capta civitas specie libera erat (Graeciis qui Oratio futurus esse ferus victor captus a captis libertatis restitutor videbatur). Sed Romanis ipsis propter bonos mores magna esse res publica videbatur et nobis haec fallax opinio tradita est.

Vale

P.S. - De meo imperfecto Latino apud te et lectores omnes me excuso: enim mihi desiderium me futurum Latinistam est, sed nunc solum Italus discipulus sum.
RiccardoP
 
Nuntii: 14
Nomen dedit: Mart 19 Oct, 2004 20.34


Return to Antiquitas Romana

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron