Populus in Hispania Democratiam veram vindicat

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Populus in Hispania Democratiam veram vindicat

Emitteby Antiloquax on Sat 18 Iun, 2011 22.30

Salvete, amici

Nescio an scitis quae in Hispania nunc agantur: populus in Catalonia et per Hispaniam totam Democratiam veram vindicat. Qui "Indignats" ("Indignabundi") nomen sibi dederunt, iuvenes et senes, feminae et viri, una voce cuncti clamant: Iam satis politici et argentarii nos cives deceperunt! Nunc est tempus aperte dicere quae mutanda sint ne cuncti rem publicam in exitium praecipitent.
Praeses Cataloniae adfirmat nunc necesse esse vim suscipere ad democratiam defendendam contra eos qui magna voce clamant et tumultuantur. Non defendit, quia non est Democratia illa quae armis susceptis contra voces dissidentium civium impetum facit. Imagines si cupitis videre, blogum nostrum latine scriptum visitare potestis:

http://www.moxfient.blogspot.com/

Bene valeatis!
Antiloquax
 
Nuntii: 1
Nomen dedit: Sat 18 Iun, 2011 21.57

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron