gratias, Fabi Crasse, pro themate hoc iucundissimo!
cum Luco Equite consentio, et gratias maximas eidem ago, quod mentionem faceret de versibus illis optime lectis apud
http://dekart.f.bg.ac.yu/~vnedeljk/VV/VergB1-1.mp3
est autem etiam in
prosa antiqua quaedam rhythmus, in
clausulis nempe sententiarum vel periodorum. scimus e.g. Ciceronem clausulam illam hexametricam "- u u" sic evitavisse, ut nullam fere sentententiam in magno corpore orationum, dialogorum philosophicorum etc. per rhythmum "tegmine fagi" finiatur. econtra aliis clausulis saepissime utatur, sicut (Catil. I.1):
quo usque tandem abutere, Catilina, patientia nostra? quam diu etiam furor iste tuus nos eludet? quem ad finem sese effrenata iactabit audacia? nihilne te nocturnum praesidium Palati, nihil urbis vigiliae, nihil timor populi, nihil concursus bonorum omnium, nihil hic munitissimus habendi senatus locus, nihil horum ora voltusque moverunt? patere tua consilia non sentis, constrictam iam horum omnium scientia teneri coniurationem tuam non vides? quid proxima, quid superiore nocte egeris, ubi fueris, quos convocaveris, quid consili ceperis quem nostrum ignorar(e) arbitraris?
verisimile est, auditores orationis huiusmodi clausulas rhythmicas sentire olim poterant. non ita tamen verisimile est, ut mihi videtur, legem alteram pronuntiationis pro textibus prosaicis, alteram pro textibus poeticis habuisse latinos veteres. quin illi unam linguam habuerunt, non duas inter se diversas! cum emortua sit latina ut vernacula lingua, viva, qua licet, voce pronuntiare textus antiquorum et prosaicos et poeticos nobis periclitandum est. quid de hac re cogitis, sodales?
valete
Tromsoeae, die 17. aprilis MMVI