Parva grammaticalis interrogatio...
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Matthaeus Iurascu | 16.10.2003 - 15:30 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Matthaeus omnibus lectores salutem dat.
Duos iam menses tento linguam latinam discere et quamdam rem grammaticalem non intellego, itaque spero ut aliquis mihi auxilium dare possit : quando constructio capiens verbum esse et participium perfectum actionem praesentem significat ? Exempli gratia, « aegrotus sum » significatne ut nunc aegreo vel actio passiva est? Quid differentia est inter istas duas constructiones ?
Spero ut meam interrogationem intellegatis…
Gratias !
RE: Parva grammaticalis interrogatio...
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Erkki Palmen | 16.10.2003 - 17:32 | 1 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Ericus Palmén Matthaeo Iurascu s.d.p.
Elocutio ‘aegrotus sum’ idem significat atque ‘aegroto’ aut ‘aegreo’ (verbum ‘aegrotare’ multo usitatius est quam ‘aegrēre’, quod non alibi vidi nisi in versu Lucretiano 3,824 ‘praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret’); ‘aegrotus’ est adiectivum, non participium perfectum ullius verbi. Formas verbi ‘esse’ ad participium perfectum annectendo plerumque paradigmata passiva praeteriti temporis efficiuntur, e.g. ‘Alpes ab Hannibale superatae sunt’ = ‘Hannibal Alpes superavit’ itemque ‘Alpes ab Hannibale superatae erant’ = ‘Hannibal Alpes superaverat’ etc. Interroganti tibi, quando constructio
“capiens verbum esse et participium perfectumâ€