Quaestiones Vaticanae

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Quaestiones Vaticanae

Emitteby Rhumak on Iov 14 Sep, 2006 21.39

Salvete!

Audivi Pontificem Ecclesiam novaturum esse feminis laicisque aperiendo per munera consultoria. Mirum, quid initio honoris sui defensor fidei quasi marmoreus omnibus adpareret, nunc quasi res novas in instituto prisco moliri videtur. Quid est? Quid sibi vult? Inter alia, Pontificem regem absolutum esse (aures meae, nolite me prodidisse!) negavit, itaque munus pontificium ut ita dicam popularius consulique patientius efficere avet. Sed nec bene intellegi: nempe semper Pontifex sibi consules allexit aluitque, sed unus nuncusque regnabat: scilicet: honorem suom ipso Deo suo rectum ducebat: quid sibi cum adiutoribus? Quasi subsidium ductusque ipsius Dei sat non esset! Et nunc quid evenit? Deus iam sat vere non est! o tempora difficilia! :lol:

Citra iocum, numquis aliquid alicubi melius explicatum repperit? Quo modo feminae gradus Sancti Officii Apostolatus ingrediantur? Qui fines et ambitus horum "munerum consultoriorum" sunt?

Siquid alicubi nuntii mei parum verax scripsi (quod possibilissimum est) me reprehendatis quaeso.

Minime res religionis gerendae curare soleo, sed hanc curiositatem et memoriam mihi lectura vestrarum litterarum de lingua nostra in documentis ecclesiasticis Catholicorum adseveranda movit.

Valete!
:)
Last edited by Rhumak on Mart 19 Sep, 2006 20.27, edited 1 time in total.
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby noricus on Ven 15 Sep, 2006 17.30

..
Last edited by noricus on Sat 18 Aug, 2007 13.46, edited 1 time in total.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

Emitteby Rhumak on Mart 19 Sep, 2006 20.22

Salvete!

Nova quaestio de ecclesia ferendast (ideo titulum fori totius immutavi, ut libere de qualibet quaestione Vaticano orta disseri esset). Quid de excusationibus Pontificis suis super dictis de religionibus vi dominantibus? Vtrum vere fuit in animo eius musulmanos offendere vel eorum titillare furorem, an simpliciter eorum animos experire furibunda responsa necopinanti? nam utrimque imprudens fuerit: musulmanos offendere Pontifice indignum est quantum ad religionem, principe ReiP.ae liberae, ut Vaticana, multo minus dignum, quantum ad politicam: quasi Prodi princeps Italiae Africanis Seribusve improbaret, cum aliquot Italamericani Novae Iorcae intus vel prope China-town et Harlem incolant (praeter, ut manifestumst, Little Italy). Adde, quod nunc haec locutus sit, tempore minime oportuno propter bellum Libano inlatum. Haud Benedictus natura sua imprudens est: aliquam igitur secundam esse causam est necesse, cum illa dixisset. Sed quae causa? Fateor, hodiernam ecclesiam, forte nonnisi brevitate mentis meaemet, minime intellego!

Quid censetis?
Valete
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Mucius Scaeuola on Merc 20 Sep, 2006 19.25

Mucius Rhumaki s.d.p.

Vere et magnopere dicta Benedicti XVI animos incenderunt! Sed consulto offendere uoluisse Papa musulmanos non credo... absurdum esset! Dicta quae minime musulmanis placuerunt erant commemoratio sententiae imperatoris orientis, qui loquens de religionibus rogauit quid Maomettus tulerint praeter populationes et odium et multa mala. Sed illis temporibus ab Arabis Costantinopolis obsidebatur. Benedicti XVI illa orationis pars Ratisbonae erat de propagatione fidei, quam ille censet ratione et "logo" fieri debere, et non ui.
Reprehensio fuit fortasse non religioni islamicae, sed "bello sancto" quod aliqui inferre uidentur contra occidentales. Attamen hoc non detrahit quod certe errorem effecit, propter difficilia temporainter nos illosque, quia sermo offensio uisa est musulmanorum religioni.
Nunc non multum tempus mihi patet scribendo, sed si cupis postea de hoc loquemur amplius.

Vale
Mucius Scaeuola
 
Nuntii: 99
Nomen dedit: Sat 10 Iun, 2006 17.18
Location: Italia

Emitteby Rhumak on Iov 21 Sep, 2006 2.16

Mucio spd

Nil amplius, amice: melius rem mecum pensitando perspexi, planeque tibi adsentio: nam quamquam pro certo habendumst Benedictus melius fore ut magis excerpta illa explicaret, tamen illum utcumque lectionem in Vniversitate gessisse, nec umquam ea verba suismet allexisse opinionibus pariter patuit.
Quaestionem alibi mihi residere suspicio gliscit: nam nuncusque numquam quosdam verba doctrinae pro verbis doctoris omne citra dubium habere repperi: hoc accidit, nec tam dilicato more, si quis casus belli quoquo modo parare gestit: forte mea maneo in opinione, immo melius coniectura, Benedictum animos eorum experire conatum quodam "latrunculo" producto illico reducibili, qualis citatio achademica usque paratur.
Sed coniectura vel opinio dubium non tollit scientiamque non praebet: ita in dubio inscientiaque, edepol, maneo. :(
Eheu me, qui Ecclesiam hodiernam non intellego!
Sed, citra omnem levitatem, Pontificem Romanum conclavi delectum imparatum ducere atque nesapium more puerculi recuso. Siquid facit, haud perperam facit, semper consulto, etsi de subsequentibu rebus errare potest. Si igitur Musulmanis aperte improbat, certe eos stimulare sibi in pectore est.
His omnibus opponendumst, ut mihi finem faciam, ut a Beppe Grillo aliquando novi - www.beppegrillo.it -, VNAM OFFICINAM DICTIS VIRVM OCCIDVORVM ARABIBVS EORVM IN VERBA VERTENDIS PRAEFECTAM ESSE. Quis pro versionibus illis, eas semper utcumque veraces esse, spondet? Officina enim isthaec non internationalibu membris constitutast, sed americana americanisque institutis rectaque gestaque inspectaque tantum. Hoc nonne periculum est? haud quod americana sit, sed quia ad unam nationem pertinet. Ob hoc, fateor... non sum tranquillus!

Valete
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Quisutdeus on Iov 21 Sep, 2006 13.08

..
Last edited by Quisutdeus on Sat 18 Aug, 2007 13.10, edited 1 time in total.
AEVVM PVER EST IOCANS CALCVLISQVE LVDENS; HVIVS VERO PVERI REGNVM EST. (Hippolytus, Haer. IX 9,4)
Quisutdeus
 
Nuntii: 26
Nomen dedit: Merc 18 Ian, 2006 12.49

Emitteby Mucius Scaeuola on Iov 21 Sep, 2006 21.53

Sodalibus Rhumaki cuiutdeoque salutem dat plurimam Mucius

Verum dicis Quisutdeus cum ecclesiam affirmas factam esse in annis magis institutionem mundi quam spiritus. Sed quamobrem hoc accidit mea sententia nunc explicabo.

Nata est ecclesia pauper et parua consociatio christianorum qui se colligebant ad adorandum Deum. Sed sicut plerumque accidit, multitudo ordinari non potest nisi aliquis adsit qui homines disponat et opera componat consociationis, qui omnes ducat. Quemdam ordinem omnes habent, etiam musulmani exempli gratia qui non habent caput definitum.

Sed per mediam aetatem ecclesia catholica aliud opus quoque suscepit -nam illis temporibus homines ualde laborabant inopia et crebris bellis: numquam tuti erant- et non solum ecclesiae et animae statum direxit, sed etiam societatis. Ecclesia magno auxilio fuit plurimis egentibus, qui ab ea inueniebant opem et spem maestis tristibusque temporibus. Vt opes necessarias beneficiis repperiret, petebat tributa ab omnibus, et pecuniae et manus operae. Sic fieri incepit potens et influens in politica temporis diuitiis et auctoritate, praesertim cum rem publicam suam haberet.
Et iam scimus, ubi diuitiae ibi conruptio (compara apparatum quarumuis rerum publicarum! :( )

Ita multos per annos se gessit sicut quicumque principatus, in quo princeps et aula comissando dies noctesque terebantur, et de nulla re censebant nisi de potestate principatus et helluationibus :? . Neque immunis a reprehensionibus aequalium fuit, qui saepe iaculabantur in corruptionem apparatus ecclesiastici et eius principum. Clarissimum exemplum Dante fuit. Fortasse inueniebatur qui, misericordiosus monachus, alios adiuuabat, sed illi perpauci: plures aliis abutebantur.

Tamen, post deletionem rei publicae pontificiae (uix Vaticanus ita uocari potest), etiam ecclesia se retractauit. Iohanne Paulo II pontifice, ecclesia confessa est multa sua et magna antiquitatis peccata, et in alias religiones (in mentem ueniant miseri iudaei, qui omnia passi sunt) et in homines (mulieres comburebantur :!: saepissime si censebantur maleficae, ac idem haereticis). Atque etiamsi etiam nunc diuitias multas ecclesia possideat, eam emendaturam magis magisque sese ipsam credo.

Vtque pecunia multis operibus opus est, quae conficere nequiret etiam bona nisi eam haberet. Hodie multa opera misericordiae efficiuntur in regionibus indigentioribus, et sacerdotes multis saepe prosunt :) .
Verum ceterum est multas plagas adesse etiam nunc in ecclesia, quae demenda uidentur, sicut aliqui impetus sexuales quorundam sacerdotum aut ereptiones pecuniae.

Ergo non sicut illam antiquam corruptissimamque puto hodiernam esse ecclesiam, nec flagitare possumus in tanta mundi conruptione eam purissimam esse .
Sit sane diuinitus institutio, sed homo semper idem est :lol: .
Haec mea sententia, et spero ne uos mei pertaesum esse in legendo :P !

Valete quam maxime! :D
Mucius Scaeuola
 
Nuntii: 99
Nomen dedit: Sat 10 Iun, 2006 17.18
Location: Italia

Emitteby Ericus Palmén on Ven 22 Sep, 2006 8.25

Ericus Palmén omnibus sodalibus s.d.p.
Heri in quibusdam actis diurnis Finnicis commentationem ’Islam accusat, occidentales timent’ inscriptam vidi, cuius haec fere fuit summa: Non quidem a veritate digressum esse papam Benedictum XVI, cum convicia a quodam imperatore saeculi quarti decimi in Musulmanos dicta memoraret, sed ita agentem imprudenter egisse. Si necesse esset veterum iniuriarum religionis causa illatarum tali ratione mentionem facere, cur solis Musulmanis eas crimini dedisset? Hoc magnae fuisse temeritatis; aequaliter de iis facinoribus, quae inter alios Christiani saeculorum decursu commisissent, nullo eum pacto tacere oportuisse. Iam sera antiquitate, cum Theodosius, imperator Romanus, religioni Christianae monopolium dedisset, ecclesiam Christianorum triumphantem longe aliam se praebuisse, atque initio fuisset: ceteras religiones aspere haereticas declaratas esse atque, ut funditus exstinguerentur, templa veterum deorum solo aequata. Postea medio aevo Christianos passim et multimodis gladio evangelium propagasse, ac recentiorum quoque temporum historiam plenam esse bellorum, quibus reges et milites suam quisque religionem propagantes vasta et crudeli caede haereticorum â€
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Iulia on Ven 22 Sep, 2006 12.44

Iulia omnibus sodalibus, imprimis autem cuiutdeo Mucioque de statu ecclesiae disserentibus sal.

Etiam mihi iam longum tempus contraria videntur fides et ecclesia tamquam institutio. Fidem enim suam ipse propriam invenire debet, quae non ab institutione dictirari potest. Ecclesia tamquam fidelium communitas, per quam liceat missas celebrare et inter aequales de rebus divinis loqui sententiis aliorum scilicet semper respectis et nulla obstinatione, prorsus alia est res, sed tamen omnibus hominibus oportet liceat certis locis ab aliis dissentire. Ecclesiae autem institutio per saecula multa peccavit, vitia nonnumquam plus in ecclesia quam alio florebant, insectabatur ecclesia homines cum paganarum religionum fideles tum etiam et maxima quidem vi Christianos, qui nonnisi paullum ab sententia officiali dissentarent.
De talibus rebus cogitanti non facere possum, quin statim mihi in mentem veniat Decameronis fabula I 2, quae tibi, care Muci, qui sis Italus, nullo dubio optime nota est: Agitur de mercatore divite Christiano Ioanniculo de Sevign
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Scipio on Ven 22 Sep, 2006 15.37

Scipio omnibus sodalibus s.d. in primis Iuliae, Mucio, Rhumaki.
S.V.B.E.E.V.

Ego puto fidem intimam esse. Fides debet intimam, privatam, singularem, individualem esse. Istitutio Ecclesiae, multis saeculis profectis peccavit, sicut dixisti Iulia, et possumus omnia peccata elencare: persecutionem hereticorum et fidelium aliarum religionum, corruptionem, persecutionem "stregarum", desiderium imperii, repressionem libertatis, amicitiam cum regimis tyrannicis, damnatio individualismi motumque ad libertatem vindicandam.
Ego accuso et accusabam ecclesiam duobus antiquiis peccatis: damnatio libertatis cogitandi, ac separtionem strenuam Italiae, quae fecit Italiam patriam imbellem, divisam, ac pauperam: Terram quam omne imperium transalipinum ac transtyrrenicum (imperium Germanicum deinde Austriacum, Hispanicum, Regnum Francogallicum) dominare potest.
In mediam aetatem impedivit non solum creationem aliquae Rei Publicae vel Ligae Italicae perpetuae e italicis civitatibus conditae, sed autem omnia conata ad unum regnum italicum ac unitatem politicam facendam (fuerunt tria conata magni momenti: Desiderio Longobardorum duce, Berengario rege, Friderico II imperatore). Undevigesimo saeculo potuimus unam Rem Publicam Italicam liberam ac unitam habere, A.D. 1870 solas legiones regias petiverunt Romam, gratia clade Napoleonis III, ultimi defensoris patrimonii Sancti Petri.
Omnis scimus qualis hereditas imbecillitatis ac deficentiae unitatis ac roboris politicae sit: itali non habuerunt multo tempore sensus civitatis ac ethicae politicae.
Sed cavete ignorare merita ac virtutes multorum virum Ecclesiae. Reminiscamur quod fecerunt monasteria aevii medii, quod fecerunt multi missionarii in America Meridionale, qui servarunt gratia eorum missionibus (reduciones) multos populos aborigines e arrogantia dominorum (encomenderos), et causa eorum opus facti sunt hostiles Imperiis Hispanicis ac Lusitanis. Reminiscamur Patrem Mattheum Mariam Ricci, qui primus creavit vinculum Europaeum cum Sina. Reminiscamur patres Iesuitos, qui primi exploraverunt Californiam ac regiones internas continentis Americani et Asiatici quoque. Autem multi philosophi ac intellectuales, studiosi rerum antiquarum ac rerum linguae sacerdotes fuerunt.
Servate animum etiam virtutes ecclesiae hodiernae, qui semper vult iura hominum ac desiderium pacis servare, auxilium dare populis pauperis, ac retinere strenue iustam divisionem imperium politicum impero spiriti.
Sicut dixi, fides intima debet esse, sed autam radicatior animo est fides, melius servare officum in nomine communitatis fidelium potest. Honc puto.
De verbis ac citatione Papae, puto libertatem expressionis ac verbi universalem esse, in casu maxime hominis, qui papa est, deinde dux mundialis, sed etiam homo pacis ac culurae, qui nihil dixit contra islamicos, solum citavit Manuelis II verba.
Omnibus prudentiam habendum est sed legitimam facere arrogantiam demagogorum islamicorum eorum turbarum, vere peccatum mortale est.

Valete
"Omnis homines qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit."
Sallustius, Bellum Catilinae, liber I
Scipio
 
Nuntii: 118
Nomen dedit: Merc 06 Oct, 2004 14.30
Location: Parma, Italia, Europa

Emitteby Rhumak on Ven 22 Sep, 2006 16.55

Salvete!

Diu abfui, et quanta profusione disserueritis video, multa argumenta tetigistis, quae dubia mea de ecclesia longe a delendo multiplicarunt.

Quisutdeus, si vis me partes epistolii mei superioris explanare, quae forsitan nimis dilicato sermone artificiosius conscriptae sunt, ne dubita quin libentissime faciam, praesertim si quando nova argumenta disserendi introducere possint. :D

Vere cuncti Ecclesiae historicae improbare videmini, quod rei religiosae minus quam pecu(ni)ariae (nummos fidelesque multiplicandi) politicaeve faverit; Ecclesiae hodiernae contra puto cuncti cognoscitis regressum ab antiquis peccatis. Bene.

Pollet ceterum plurimum inter plurimos illud, Ecclesiam fuisse bonam et ingenuam fidelium orantium congregationem ante imperii illecebras, quae eam in officinam reliquiarum, honorum, indulgentiarum, munerum et tormentorum converterint. Melius.

Vniversi fere resolvunt Ecclesiae necesse ad primordia reverti, ad opera pro pauperibus, ad excolendas doctrinas, ad humanitatem hortando pacandam. Optime.

Sed quid magis potestatem confirmat, quam beneficia profusa plebi? Da mendico frustulum panis, da pultis cochlear et cubile marcidum ex aula vel melius ex publica impensa, eiusque cum gente dominus eris. Cogitate paullulum plebibu medii aevi: ipsae variis ex coetibus erant, quos si breve duo in agmina reducere velimus, pauperes (opifices, litteratores, agricolae - melius simplices fossores), qui tantulum ut vix vitam producerent possidebant (illi erant, qui mox burghenses forent), et miseros (mendicos, ultimos filios hereditate privatos et ad latebras familia compulsos, prostitutas), qui prosus inopes erant, videamus. Cum sub feudis ordo desset omnino publicus, ut quicumque dominus quocumque tempore furari, opes revocare, domus sibi nuncupare familiasque in viam abicere posset, dummodo armatos proprios haberet, quisquis pauperum sua simul gente nilo labore dominorum in miserum prorsusque inopem poterat mutari. Et in hoc stabat potestas dominorum. Sed in hoc stabat etiam Ecclesiae potestas, quia munificentia sua plebium grassatoribus subiectarum amorem et fidelitatem sibi facillime adlicere poterat. Adde, quod vita monastica vitam angustam daret, sed certam; mercata divitias forsitan darent, forsitan mortem, propter insidias viarum. Adde denique, quod Ecclesia cultuum, litterarum et scientiae compos esset, omnibu plebibus illitteratis: quinam labos sacerdotibus, qui semper et in omni populo apud proceres fuerunt, rudis plebis rerum novarum iure studiosae historiolis suis de Inferno, de Castigatione Divina, de Basabub et strigibus fallendo, fide posita at amore allecto, compescere vires? Nullus edepol!

Quo ergo pergam, requiratis licet: ad hoc, Ecclesiam (immo, ecclesias) numquam bonam et ingenuam in pauperes fuisse, sed semper potentiae studiosam, et si qui dicit imperium Romanorum ecclesiae illecebras iecisse corrupturas, ego dicere malo illecebras accipere, qui ad illecebras sit natura paratus, ut qui potentiam suampte moliatur. Addo, quod Ecclesia Imperio opus erat, ut amorem populi in Rem Publicam reficeretur: ad hoc Constantinus Concilium Nicaeae convocavit: nimirum Primum Concilium Ecclesiae imperator paganus, qualis Constantinus erat, convocavit. Ceterum, omnes religiones quae unum deum colunt, unam veritatem habent, et ad alias et alienas veritates persectandas NATVRA paratae sunt.

Multa ergo ecclesiae non intellego, sed hoc per saecula clarum est: illa institutum politicum praesertim et institutis politicis deserviens nata est, nec umquam ingenua fuit. Etiam nunc omnia quae dicit sunt ad rem pecu(ni)ariam: ad fideles, ad nummos augendos, ut puto.

Valete mihi!
Last edited by Rhumak on Sat 23 Sep, 2006 11.25, edited 1 time in total.
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Mucius Scaeuola on Ven 22 Sep, 2006 21.59

Mucius omnes salutat

Care Rhumak, intellexi tuam sententiam. Sed non puto ecclesiam natam esse potestatis imperiique stusiosam, contra sociationem ad Deum colendum. Deus christianorum bonus et misericordiosus est (ut ceterum aliarum monotheistarum religionum) et uolt fideles egentiores adiuuare. Sequitur quod etiam ecclesia munus pauperes iuuandi super se accipiat.
Rectam notationem fecisti, beneficium in alios potestatem parire. Ecclesia magnam in saeculis habuit potestatem, ideo corruptione immunis esse non potuit, nec nunc omnino est, cum ualde diuitias in sacerdotum peras fluant; ceterum corruptio -pro maximus dolor :!: :cry: - etiam istitutiones politicas ualde inuadit, neque eorum propositum primum est potentia, sed bonum ciuium et salus. Attamen uidemus cum sine pecunia nihil fieri bonorum operum posse, tum ubi pecunia opes potentia, ibi corruptio uitium peruersitas. "Quid pectora mortalia cogis, o sacra auri fames!".
Vtcumque haec non est norma, sed deprauatio, et omnes ut deleatur nituntur, etiamsi non facile opus uidetur.
Horum temporum ecclesia tamen mihi uidetur plerumque emendetam ab plutimis ueteribus uitiis, et ad profectus parata.

Iactas etiam quod religiones tales, id est quae in ueritate una bonum ponunt, non apertas esse conparationi sententiarum et dissertationi. Partim uerum hoc est: reuelatio Deum unum ponit in quo salus et bonum, extra quem adflictatio et aerumnae.
Si certi essemus Deum esse, profecto recta ratio uitae esset illa mediae aetatis, quando uiuebatur Deo et alterius mundi saluti; at nos non certi esse possumus; mens humana non omnia capere potest, ergo fide opus est credentibus in Deo, quae scilicet necessaria non est. Etiam illi qui credunt non omnino certi de Dei substantia esse possunt, et omnes, fideles ac non, uiuere debemus et relationes inter nos instruere "sicut si Deus non daretur". Ergo pro Deo non detrimentum aliis inferre nobis licet. Quare saepe errauerunt prisci ecclesiae proceres qui ui fidem expandere uoluerunt. Legi sermonem Papae Benedicti XVI Ratisbonae, et conclusi eum mihi placuisse. Haec est eius nux, alios ad credendum ui cogi non posse. Fides non ex corpore, sed ex anima gignere debere dicit Benedictus XVI, atque reprehensiones illi a musulmanis ex eo ortae sunt, quod memoratione sua uituperat crebram aliquorum musulmanorum uim religionis causa. Fidei adiungi rationem necesse esse adfirmat. Sententiam eius probo postquam omnem orationem legi, si bene eum interpretor neque fallor.
Sed nunc nimis in epistula moratus sum... :? Vtinam uos non taediauerim!

Valete! :D
Mucius Scaeuola
 
Nuntii: 99
Nomen dedit: Sat 10 Iun, 2006 17.18
Location: Italia

Emitteby Agricola on Sat 23 Sep, 2006 19.41

Qui modo crudelis patiuntur iussa tyranni
bracchia disiectis tandem exemisse catenis
possunt, obnixi non vinci dum fuget ille
Agricola
 
Nuntii: 192
Nomen dedit: Sol 18 Iun, 2006 16.34
Location: Italia

Emitteby Quisutdeus on Sol 01 Oct, 2006 23.53

..
AEVVM PVER EST IOCANS CALCVLISQVE LVDENS; HVIVS VERO PVERI REGNVM EST. (Hippolytus, Haer. IX 9,4)
Quisutdeus
 
Nuntii: 26
Nomen dedit: Merc 18 Ian, 2006 12.49

Spe Salvi

Emitteby Phlebas on Sat 01 Dec, 2007 16.09

Phlebas sodalibus salutem

heri Litterae Enciclicae Spe Salvi, de Spe Christiana, publicatae sunt. Lector summae ignorantiae, rapide inculteque litteras percurri et multa inveni quae mi placuere. Cur? Ad humanam condicionem pertinent et "nihil humani mihi alienum est", ut dicit Seneca noster. Excerpta vobis communicare audeo.

Solum spes, vel desiderium futuri, vitae sensum donat:

operosam quoque praesentem vitam quae geri et accipi potest, dummodo perducat in metam


Spes non solum ad futurum pertinet sed modificat vitam nostram praesentem:

Exsistentia huius futuri mutat praesens; praesens futura realitate attingitur, et ita res futurae in praesentes vertuntur et praesentes in futuras.

Hodierno sermone dicere possumus christianum nuntium non tantum « informativum » esse, verum etiam « performativum ». Quod sibi vult: Evangelium non est tantum communicatio rerum quae sciri valent, sed communicatio quae actus edit vitamque transformat.


Limites humanae intelligentiae depingit, cum de aeternitate temporeque loquitur:

...ex temporali rerum cognitione cuius sumus veluti captivi et aliquo modo praesentire aeternum tempus non esse dierum Kalendarii consecutionem sed summum retributionis tempus, quo universitas rerum nos amplectitur nosque amplectimur universitatem. Tempus scilicet id est ut in mare amoris infiniti mergamur, ubi tempus ipsum – anterius et posterius – iam non exsistit.


Mors quaestionem ponit de vitae sensu:

… – in conspectu mortis, in cuius praesentia quaestio de vitae sensu vitari nequit.


Finaliter in versione interretiale inveni: "Dicit enim rerum eversiones accellerare posse hunc transitum …": accellerare aut accelerare?

Valete quam optume


http://www.vatican.va/holy_father/benedict_xvi/encyclicals/documents/hf_ben-xvi_enc_20071130_spe-salvi_lt.html
Nomino numeros; quibus numeramus; et adsunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi.
Phlebas
 
Nuntii: 123
Nomen dedit: Iov 29 Dec, 2005 15.42

Next

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron