In Lexicon nimis prolixum

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Rhumak on Sat 26 Aug, 2006 16.48

Obiter dictum: Itali pacate disserunt?? Tune, cum advesperascit, domo exis? Popinasne adis? Vidistine umquam in popina illos greges sodalium, qui pedilusores e televisore* spectant? Nempe iuppiter numquam cunctos, a primo ad ultimum tenus ita disserere dixi: nullius populi singulos cives ex eodem catino incudi cuncti novimus, sed si ex me vel te quaeratur, quam apud gentem lenta pacataque mente maxime ceterarum disceptetur, "Italos" nec te nec me puto responsurum!!!

Iterum amicissime te consaluto.
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Rhumak on Sat 26 Aug, 2006 16.51

*"televisore" lexico recentis latinitatis abest: televisor(em), -oris probo, etiamsi verbum nothum est (verborum nothorum non me piget, sed scio nonnullos alios valde pigere: siquid ergo melius habent quod suadeant, suadento.
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Rhumak on Sol 27 Aug, 2006 11.08

Postremum de "pizza":

Dubium quod meae menti vementissime ceterum eminet de vocabulo novato "pizza" hoc est: Romani antiqui sonum z, quoniam a Graecis mutuati sunt, semper ut ita dicam molliter "ds" pronuntiabant: ergo, quamquam pizza "pittsa" pronuntiandum est, cum latinae phoneticae parere debeamus, non possumus facere quin piddsam pronuntiemus, ut ille scurra noster, qui cum Ezio Greggio nomen haberet et lusoris cuiusdam haud verisimilis pedilusoriae cohortis romanae partes faceret, nomen latine redditum "Ezii" (= èdsii) in loco Aetii sibi imposuit! :lol:

(... Nam eadem ratione et ipse retractavi abat-jourem meam. Nescio qui dicenda sit: mihimet clìnophlox, -ogis (flamma ad lectum) vel melior intellectu clinolampas (lampas ad lectum) valdissime placeret, sed, ut dicitis, "graecum est: non legitur" (etsi Romani "tricliniis" utebantur et kline etiam verbum etruscum, quantum scio)

Valete semper
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Sol 27 Aug, 2006 12.25

Marcus Rhumaki sodali suo eruditissimo s.d.p.

Pauca mihi liceat addere, mi amice:

I) abat-jour (Ital. paralume; lampade con paralume) hoc quidem loco: lucerna cubicularis (lucerna luminis umbraculo eo consilio ornata, ut in cubiculo uti possis). Quam ob rem vocabulo clinolampadis opus esse nego.

II) κλί-νη (klí-ne): radix: *clei, cli: cfr. Lat. cli-nare, cli-vus; in lingua theodisca antiqua: hli-nên, nostris temporibus „leh-nen“.

Optime vale.
VI K. Sept.
Ex Rhenania. :D
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Rhumak on Sol 27 Aug, 2006 18.33

Rhumak Marco spd

Per me quidem licet lucernam cubiculariam appellare! Nam lingua latina scribitur, non dicitur: si verba latina per linguas hominum volitarent et non super chartas tantum essent, habe pro certo locutos verba brevia et non has longissimas locutiones petituros. Ceterum etiam philosophia "amor sapientiae" dici potest, sed Romani, qui breviter latine loquebantur, philosophiam dicebant et "moecham" in loco "adulterae nimis lascivae moresque scortillorum imitatae: dicebant: nos scribimus, quid ergo nobis cum brevitate? Nemo persequitur! :lol: Sed, repeto, si latine loquerentur homines, res longe diversa fieret, ut suspicor.

PS Privatim ex te quaesivi qui liber tuos Nini Boriosi inscriberetur. Nilne accepisti?

Vale!
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Rhumak on Sol 27 Aug, 2006 18.49

Obiter dictum: lampas > ital. lampada, quia vulgaris sermo antiquitus in primam con.em illam travexit. Ceterum in Italia eadem causa brevitatis nemo "lampada con paralume", sed omnes "abat-jour" dicimus. Cui lampadi in primis annis secli praeteriti etiam carmen celeberrimum dedicatum est, cuius primi versus: "Abat-jour, che soffondi la luce blu, di lassù cerchi forse chi non c'è più" ("o lucerna cubicularia! quae lucem caeruleam suffundis, e superno forsitan petis, qui iam ad te non est")! :lol:

Iterum vale
:D
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Sol 27 Aug, 2006 20.42

Salve, Rhumak!

Ex itinere reversus quam primum tibi respondebo. Boriosi liber inscribitur „Grammatica etrusca“ (P. Gaggi editore, Città di Castello 1994).

VIVAVUVE! :D
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Previous

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron