De versu quodam Phaedri
Missus: Lun 20 Iul, 2009 16.06
Aveant lecturi et responsuri.
Amici,
Apud Phaedri Fabularum Aesopiarum III, XVIII, 12, lego:
Iuno explicat pavoni de voce sua questo unicuique decus et unicuique dedecus a dis immortalibus tribui suum. In hoc versu Iuno dicit corvo tributum augurium, cornici omina laeva, seu sinistra. Versio quam fabularum habeo ad manum vertit verbum ominis ut "bonum omen", et explicat antiquis cornices a sinistra parte volantes fuisse bonum auspicium. Qua re stupui, quia hodie in Italia et cornices sunt omen malum et "sinistro presagio", quod verti potest "sinistrum praesagium" ergo etiam, per synonymos, "laevum omen" italice dicimus pro malo augurio, "persona sinistra" italice dicimus pro homine infido qui sibi aliorum suspiciones alliciat, et similia. Ceterum verba Phaedri dicunt "omen" sed non dicunt aperte hoc omen esse bonum. Hoc ergo rogo: verum est antiquis omen sinistrum laevumve fuisse, omnino aliter ac nobis, bonum, an hoc fuit menda versoris?
Puto legendum esse apud librum "De divinatione" ut dubium meum solvatur, sed potest aliquis vestrum me doctior celerius quaestioni respondere, quam si libros compulsare debeam?
Pro hoc respondenti ero maxime debitor.
Valete quam maxime

augurium corvo, laeva cornici omina