de versibus recitandis
Missus: Mart 11 Apr, 2006 13.10
Fabius Crassus Herimano Marcoque Favonio s. p. d.
grates vobis ago pro auxilio vestro!
re cognita mihi altera quaestio in mentem venit, qua diu iam vexor: quo modo carmina Latina (et Graeca), puta hexametri, recte leguntur, ut recitatio usui linguae par sit?
professor enim in acroasi, antequam versum quendam legit, "si quis", inquit, "hoc scandi velit, sic sonet: (...)". atque commilito quidam, qui seminario ipsius professoris interfuerat, mihi dixit illum eo tendere, ut studentes versus scandere desuescerentur (quod in Germania fieri solet ac satis immodicum mihi videtur). liber rursus, quo lingua Latina exerceatur, docet in versibus legendis accentum saepe ab eo accentu differre, quo in prosa utamur.
fingite aliquem legere "nec sátis hoc Báccho est: Ãpsos quóque d