Iulia sodalibus sal.
Non probo propositum fori aliis linguis aperiendi; id enim mihi maxime placet nullam aliam linguam adhibitam esse nostris in colloquiis, ita ut omnes aequa condicione scribamus, quod nemini lingua Latina est propria. Sunt quidem alia fora, quibus quasi adiuncta est pars Latina, e.g.
http://www.e-latein.de/forum/ vel
http://www.textkit.com/greek-latin-forum/, quibus in colloquiis ergo, qui velint, mittant nuntios aliis linguis scriptos. Si nos admittimus unam aliam linguam, maxima pars utentium ex iis terris venibunt, quorum est propria ea lingua, quod si prohibere studemus complures linguas admittentes, non iam omnes omnia intelligemus. Nonne id est, quod nostra colloquia reddit singularia, quod omnia non nisi Latine fiunt, ut e variis terris huc conveniamus, nec ulla terra praeferatur ?
Ad universitatem audivi sermonem "Si haec tibi non placet universitas, alio ito!" Quibus studia difficiliora videntur, alio eunto. Quam sententiam dubio tota probanda mihi sit an ex parte tantum, quoniam mutationi obstet iuraque studentium diminuere minetur. Nostro casu autem statim signaturam meam dabo, nam hoc unum nullo pacto mutare volumus, linguam Latinam esse linguam principalem. Qui eam non intelligunt, alio eunto. Qui intelligunt nec audent scribere, aut qui legere tantum volunt, spero ut maneant et aliquando audeant scribere. De falsa Latinitate multo magis gaudeo quam de rectis sententiis Anglicis vel ulla alia lingua hodierna scriptis, nam hoc probat scriptorem audere aliquid scribere, audere lingua uti, quam mortuam dicunt, nec timere peccata. Gaudeo scriptorem optima, qua sciat, Latinitate uti, quod quoniam facit, nil refert bonus an malus sit sermo eius. Conantur ii novi sodales ad rem aliquid dicere, vel colloquium novum aperire, conantur uti lingua Latina ad colloquiendum.
Qui autem alia quadam lingua aliquid scripserunt, ubi non commercialia scripserunt? Quis revenit responditque? Quis colloquio se inmiscuit?
David ille Kembreg parvulum nuntium nobis scripsit rogans conversionem. Cui Ericus aptissime, ut censeo, rescripsit. Rhumak etiam Anglice respondit, David autem tacet. Si habere vult conversionem, fortasse aliquem novit linguae Latinae peritum. Vult bonam conversionem? Esto. Quam mihi persuasum est eum accepturum esse potius in alio foro ut "textkit", ubi lingua Anglica est principalis parvis spatiis linguis Latinae Graecaeque reservatis, sed ubi multi utentes versantur nec pauci indocti. Luci Equitis nomen et hic et illic inveniat. Similiter se habet de "e-latein", ubi Tiberis, qui hic iam ex longo tacet, inter utentes reperitur, quamvis nesciam an David Germanice intelligat. Si tamen nostrum aliquem rogare velilt, oportebit mittat nuntium privatum. Haud magnum numerum nuntiorum perlegens facile videre poterit, qui nostrum magni aestimentur, cui ergo nuntium mittat privatum Anglice scriptum. Non intelligit quid scribimus? At cum registraverit, probavit condiciones utendi!? Quomodo potest probare quae non intelligat???
Haec hactenus. Valete.
Gottingae, a. d. VII. Kal. Aug.